Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Perini David

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: PERINI DAVID

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

PERINI DAVID

 

 

 

Perini Fr. David Aurelius, S. Theol. Bacc., ex Augusto et Maria Dominica Pigatti honestis coniugibus, Genestani in Provincia Romana primam aspexit lucem die 23 nov. 1868. Neapoli in conventu S. Mariae a Bono Consilio Augustinianum habitum die 20 Aprilis 1885 suscepit; die vero 10 iunii 1886 Romae ad S. Monicae collegium suam emisit votorum professionem. Mense novembris an. 1888 militiae adscriptus atque Mediolanum missus, inibi mansit usque ad mensem iulii 1891, quo dimissus fuit, sese in conventu S. Mariae in Silva apud Burgum ad Bovianum iterum sacro habitu vestiens, relicta studia iterum suscipiens, et duos post annos die videlicet 22 septembris 1893 Pisciae in Hetruria ab Episcopo Benigni praesbiter effectus est. Statim Romam ad S. P. Augustini mittitur vice-parrochi officio inibi functurus. Fuit interim Romanae Augustinianae Provinciae secretarius, Lector renuntiatus atque inter socios Acaderniae Archeologiae Christianae adlectus. Anno 1900 ad S. Monicae Collegium vocatus, Ordinis vicesecretarius nominatus fuit, quod officium impense exercuit usque ad an. 1913, quo in capitulo provinciali Genestani habito Prior Provincialis fuit renuntiatus. Triennio transacto et in eo munere unanimis votis confìrmatus, id officium retinuit toto immanis Europei belli tempore. Fuit etiam Academiae Arcadum socius, per plures annos Ephemeridis La Madre del Buon Consiglio nelle Famiglie Cristiane director, in qua quaedam prasertim poetica scripsit, in Ordine Generalis Definitor, membrum ad revisendas Ordinis Constitutiones, Prior conventus S. Thomae a Villanova in Castro Gandulpho, Director Piae Unionis ac Prior in patrio conventu Genestanensi, in quo nunc degit. Scripsit quae sequuntur:

1. Onofrio Panvinio e le sue opere. Roma, Tip. Poliglotta della S. Cong. di Propaganda Fide, 1889, in 8, pp. 304.

2. Pio manualetto di preghiere per la visita delle quattro Basiliche dell'Anno Santo. Giacinto Marietti editore, 1900.

3. Vita di S. Rita da Cascia dell'Ord. Erem. di S. Agostino narrata in compendio con una novena e triduo. Roma Tip. Salvatoriana, 1901.

4. Studio Bio-Bibliografico sul Card. Agostino Ciasca, Roma, tip. Artigianelli di S. Giuseppe, 1903, pp. 257 in 8.

5. Panegirico di S. Agostino Dottor Massimo della Chiesa. Roma, Tip. della Pace di Filippo Cuggiani, 1904.

6. Panegirico del Taumaturgo S. Nicola da Tolentino. Ibid. 1904.

7. Manuale ad uso dei Terziarii e Cinturati dell'Ordine Eremitano di S. Agostino. Foma, Tip. Artigianelli di S. Giuseppe 1904, in 16, pp. 292.

8. Catalogo dei codici mss. ed oggetti portati dall'Oriente nel 1879 dal P. Agostino Ciasca Agostiniano (Dal Bessarione, Rivista di Studi Orientali). Roma Tip. del Cav. V. Salviucci, 1906.

9. De Fr. Guillelmo Bonjour eiusque operibus in Analectis Augustinianis, Vol. II (1907-8) pag. 351 et seq.

10. Storia del B. Niccolò da Tolentino -Testo inedito di lingua di Frate Remigio da Firenze Erem. di S. Agostino, in Rivista di Scienze Storiche. An. V (edita inabsoluta) Typ. Desclée e C. Roma, 1908-9.

11. Il Trecentista Fr. Girolamo da Siena Agost. e sue rime inedite testo di lingua. Roma, Tip. Pont. nell'Ist. Pio IX, 1909.

12. Augustiniani Scriptores (Tom. I, fasc. I, Littera A.). Ibidem, 1911 in 8.

13. Il B. Bonaventura Baduario Peraga dell'Ordine Erem. di S. Agostino Card. del Tit. di S. Cecilia. Roma, Ibidem, 1912.

14. Oratio funebris habita in Comitiis Generalibus PP. Erem. S. P. Augustini Romae celebratis anno MCMXIII. Romae, Ibidem, 1913.

15. De hodierno statu investigationum factarum pro nova Bullarii Ordinis editione perficienda. In Analectis Aug., Vol. V, p. 324 et seq.

16. Un Emulo dì Fr. Girolamo Savonarola: Fr. Mariano da Genazzano, Roma, Tip. dell'Unione editrice 1917.

17. Genazzano e suo Territorio. Studi e ricerche dalle Origini al 1565, con due Appendici. Roma, Officina Tip. Ausonia, 1924.

18. La fanciullezza di Gesù, Poema inedito del secolo XIV di Fr. Felice da Massa O. S. A. Firenze, Libreria edit. Fiorentina, 1926, pp. 150.

19. Bibliographia Augustiniana cum notis Biographicis. Scriptores Italici. Vol. III, una cum praesenti. Typis Florentinis Librariae Editricis.

20. In Bollettino Storico Agostiniano. Edit. in Firenze, an. I. pp. 73-78 et 101-105 in lucem quoque dedit:

a) Chi fu il S. Ugolino di Franco Sacchetti;

b) Trecentisti Agostiniani:

1. Fra Agostino dalla Scarperia, ibidem pp. 167-174; An. II, pp. 17-19: 41-46;

2. Fra Felice da Massa Marittima. Ibidem, Anno II, pp. 71-78; 148-154;

3. Fr. Ricciardo da Cortona. Ibidem an. III, p. 23;

4. Fr. Antonio da S. Elpidio. Ibidem pp. 36-51 et alia quaedam.