Pavia: battesimo di Agostino
de PERSICO IOANNES
de Persico Fr. Ioannes, Cremonensis, non assignato aevo, inter Scriptores Augustinianos ab Antonio Possevino in Appendice T. III sui Sacri Apparatus recensetur. Ita noster Herrera, Alphab. Aug., T. I, p. 465; sed iuxta Ossinger, p. 686, Ioannes iste fuit philosophus, theologus, historicus, et vixit saec. XIV. Asseruit etiam eius opera, mss. asservari in nostra Cremonensi, et en quae memorantur:
. Comment. in D. Thomam;
2. In librum D. Thomae de fallaciis;
3. Liber contra iudaeos et rebelles Ecclesiae;
4. Expositiones super Biblia;
5. Postilla super Evangelia totius anni.
Referenze:
Pamphilus, f. 319; Elssius, p. 358; Arisius, Cremona Litt., T. II, p. 377; Iöcher, in Universali Lexico eruditorum, T. III, col. 1406