Pavia: battesimo di Agostino
PERUGIA CAROLUS MARIA
Perugia Fr. Carolus Maria, Mediolanensis, S. Theol. Mag. an. 1667 erat cursor et studii magister in conventu Patavino, pro cuius honore, sub assistentia celeberrimi Henrici Noris Veronensis, in capitulo generali Romae eodem anno celebrato die 22 maii post vesperas publicas theologicas theses defendit. Ipse an. 1645 iam fuerat Papiae logicus. Provinciae Lombardiae maxima cum laude, theologicis disciplinis in nostris gymnasiis per plures annos traditis, habenas tenuit. Inde a Vicario generali Apostolico Dominico Valvassori in socium sui gubernii fuit adscitus, ac electus a sua Provincia Definitor pro capitulo generali romano an. 1679 celebrando, inibi die 11 maii concionem habuit "Religionem Augustinianam caetum esse ostendes, sanctorum splendoribus veluti syderibus inoculatum micantissimis et beneficis influxibus orbem christianum fovens ac vivificans. Mirum autem fuit quam mirifico ordine, quam compta elocutione ac rhetorico artificio nobiliorum Ordinis nostri heroum egregia facinora recensuerit". Propter quae et eius alias nobilissimas dotes in ipso capitulo Ordinis Segretarius electus evasit. Ut Definitor Provinciae Sardinae interfuit postea capitulo gener. an. 1685 celebrato in quo Segretarii officium resignavit, cuius tamen acta, quae edita sunt in Analectis Augustinianis, Vol. XII, pp. 6-58, Praesidentis eiusdem cap. rogatu ipse transcripsit, ac Provinciae Mediolanensi iterum praefectus est. An. 1699 erat denuo in hoc officio constitutus, sed die 2 iunii insequentis anni valde senex e vivis discessit. Dicitur ab Ossinger, p. 687, "vir sacris profanisque litteris ornatus, et magna in negotiis pertractandis dexteritate praeditus". Eius opera, quae recensentur ab eodem Ossinger ex Argelato, sunt sequentia:
1. Summulae theologiae, ms. in 4.
2. Tomus unus Epistolarum, quas ut Secretarius Ordinis lingua italica ad Provincias Italiae dedit, ms. in 4.
3. Tomi V Epistolarum, latino idiomate Provinciis Germaniae, Galliae et Hispaniae scripturarum perdurante eodem officio. Mss. in 4. Extant in Archivo Ordinis.