Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Perusio Andreas

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: PERUSIO ANDREAS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

de PERUSIO ANDREAS

 

 

 

de Perusio Fr. Andreas, floruit saec. XIV ineunte. An. 1316 iam erat lector et electus fuit Definitor Provinciae Romanae, ad quod munus fuit iterum electus an. 1323; quo anno in capitulo celebrato Maleani, mense maio ordinatum fuit, quod ipse pro lectura Bibbiae Parisiis haberet a Romana Provincia, cuius erat filius, triginta florenos, et an. 1325 florenos quinquaginta pro lectura sententiarum, ex quibus illo anno recipere debebat quindecim. Quod ipse legere deberet Sententias Parisiis statutum fuerat anno superiore in capitulo generali Montepesulano. Lectura sententiarum inibi tunc perdurabat triennium, ac proinde Fr. Andreas nonnisi absoluto cursu scholastico an. 1327 ad Magisterium praesentari potuit: ad magisterium itaque fuit praesentatus an. 1327, si litterae Ioannis XXII die 7 iulii eiusdem anni Cancellario Parisien. datae, id praecipientes, effectum eodem anno sortitae sunt, de quo non videtur ambigendum (Cfr. Denifle et Chatelain, Charthul. Un. Paris, Vol. II, p. 314). Interfuit capitulo generali Parisiensi an. 1329 celebrato et die 26 maii an. 1330 Parisiis obtinuit, ut baccalaurei nostri Ordinis possent legere sententias, quin prius Parisiis cursum philosophicum tenerentur legere. (Cfr. Denifle et Chatelain ibidem p. 339). Deinde in Italiam rediit et inter eos fuit, qui eodem an. 1330 contra edictum Ludovici Bavari scripserunt (cfr. Fabricius-Mansi, T. I, p. 91).

Capitulis suae provinciae an. 1331, 1332 et 1333 interfuit, quorum primo Prioris Generalis nomime etiam praefuit. Obtinuit hoc tempore pro sua provincia a Ioanne XXII facultatem fundandi monasteria Castri-Rigonis et Castri Corciani. Eodem anno 1333 in Galliam reversus, Avenione, mense septembris, rogatu Pontificis una cum aliis magistris, inter quos recensetur etiam famosissimus noster Bernardus Oliverii, suam sententiam dedit super quibusdam articulis magistri Durandi et Thomae Valleis, atque eodem anno die 30 Octobris ad Episcopatum Coronensem evectus fuit: pariter anno 1335 cum aliis theologis quaestionem de visione beatifica examinavit. Tandem, an. 1345 cum Avenione resideret, die 5 maii commissionem a Pontifice habuit conferendi nostrati Nicolao de Interamna lauream magistralem in S. Theologia, et probabiliter Avenione anno sequenti extremum diem clausit.

 

 

 

Referenze:

Ita fere ad litteram R.mus P. Eustasius Esteban in Analectis August., Vol. V, p. 207-8.