Pavia: battesimo di Agostino
de PERUSIO IACOBUS
de Perusio Fr. Iacobus, S. T. Magister, a Clemente VI die 18 Aprilis an. 1352 ad Episcopatum Tarracinae in Campania Romana evectus fuit. Annis fere decem ecclesiam sibi commissam sapienter administravit, ac demum mense ianuario an. 1362, ad aeternam requiem pertransiit. Ab Oldoino in Athenaeo Augusto, p. 158 inter sacros scriptores recensetur. Scripsit enim:
1. Opus theologicum in quatuor libros sententiarum.
2. "Observavi quoque, ita ait Gandolfo, p. 197, in nostra Bibliotheca Perusina eiusdem expositionem super Threnos, seu lamentationes Ieremiae, et super sententias partim in membrana et partim in chartam descriptam; in medio apparet Episcopus Augustianus cum birretto in capite, scilicet in habitu domestico, et librum apertum in manu gerens cum aliquibus verbis, quae omni adhibita diligentia etiam ab oculato et eloquenti Magistro studii Ferdinando Gavardi, quid exponant, haurire non potuimus. Suspicor vero esse compositum opus ab Episcopo Iacobo nostro, tamen est pene a vetustate consumptum.
Referenze:
Illum nominant Ughellus in Italia Sacra, T. I, col. 1297; Torelli; Herrera T. I, p. 426; Elssius, p. 309; Ossinger, p. 688; et Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 393, et Erem. Sacrae August., T. I, p. 170; Hurter, Nom. Lit. (1906) T. II, col. 623