Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Perusinus Octavianus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: PERUSINUS OCTAVIANUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

PERUSINUS OCTAVIANUS

 

 

 

Perusinus Fr. Octavianus, de familia Ferretti, S. Theol. Magister creatus tuit die 5 febr. an. 1638, Romae suo periculo cum laude facto. Interfuit Capitulo gener. romano an. 1649, ac in eo sub eius praesidio Fr. Stephanus Duprè, etiam Perusinus et in Patavino Gymnasio studientium magister, conclusiones pro eodem Gymnasio sustinuit atque defendit. Insuper in eodem capitulo Umbriae Provincialis eligitur. De eo nihil aliud scimus, praeter quod scripserit quae sequuntur, quorum tit.:

1. Cursus Philosophiae ad mentem Card. Columnae Rom. octo libri Phys. De Caelo et de mundo. De ortu et interitu et animat. sive: Disputationes in universam naturalem Aristotelis philosophiam, ad mentem fundatissimi Doctoris nostri Aegidii. Item continet in libros de generatione et corructione, Metheororum, et de anima.

2. Brevis tractatus in Metaphysicam. Haec omnia continentur in Cod. Bibl. Angelicae Urbis n°. 1524, saec. XVII, chart. in 4, ff. 237-42, et fol. 1 legitur: "Auctor istius Meth.e fuit Rev. Fr. Octavianus Perusinus Augustinianus, ad usum fratris Vincentii Terucci; Conv.tus S. Aug.ni Senarum alumnus. 

 

 

 

Referenze:

Analecta Aug., Vol. XI p. 13, 21, et Narducci, Catal. Codd. Mss. Bibl. Angelicae, Romae 1892, n. 656