Pavia: battesimo di Agostino
de PERUSIO IUSTA
de Perusio Fr. X. Iusta Bibliographum Mazzatinti, Cataloghi etc. Vol. V, p. 142, in Bibl. Communali Perusina extat codex N. 515 (G. 104 chart., saec. XV, ff. 400, scriptura neglecta, cum assibus compactus, proveniens ex quondam nostra Bibliotheca conventus S. Augustini illius civitatis, continens: Prediche e panegirici. Inc. "De flagellis. Audivi vocem... quello che non voleva... et fol. 391. b. legitur: "Reverendo in Christo patri sacre theologie Magistro Herculano ordinis Heremitarum tamquam patri honorabilem in Peroscia nello convento di Sancto Augustino". Nunc quaeritur hi sermones cuius sunt? Respondeo: Fortasse horum auctor, est ille Fr. Antonius de Perusio, de quo antea, cuius sermones stabant in nostra Bibl. Cremonensi.
Sed haec est tantum mea suspicio, cum mihi desint probationes ad hoc certe asserendum. Ille certe vixit in nostro conventu de Perusio eodem tempere, quo Magister Herculanus, cui dicantur hi sermones. Is enim, ut constat ex actis nostrorum Generalium, an. 1465, iam in S. Theol. Mag., electus fuit pro primo anno Conventus Perusini Prior. Deinc an. 1468, die 6 martii a Priore Gen. Guillelmo Becchi constitutus fuit Vicarius Gen. et Visitator provinciarum Terrae Laboris et Apuliae. An. 1470 erat Romae Studentium examinator, et eiusdem P. Generalis Socius, id est, Procurator Generalis; e sub die 12 Augusti 1470, dum Prior Generalis Aquilae morabatur. in Registris ita notatur: "Fecimus visitatorem universalem, vicarium nostrum Generalem magistrum Herculanum de Perusio, cui concessimus omnem nostram auctoritatem". Circa finem an. 1478 videtur illum ex hac vita excessisse.
Referenze:
Analecta August., Vol. VII, pp. 115, 184, 205, 263