Pavia: battesimo di Agostino
PETRELLI DIONYSIUS
Petrelli Fr. Dionysius, Sigillensis, S. Theol. Mag. excellens philosophus atque theologus, an. 1526 in capitulo gener. Tarvisino Baccalaureus declaratus, an. 1539, cum esset Mag. Regens Bononiae tamquam Discretus suae Vallis Spoletanae provinciae, interfuit capitulo gener. Neapoli habito, et an. 1543 tamquam Definitor capitolo gener. Romano. Anno insequenti munus Regentis studii Patavini, anno 1547 Studii coenobii Perusini, anno 1548 S. Scripturae expositoris, et anno 1557 publici theologiae professoris exercuit. An. 1560 praeceptor extitit Monachorum S. Salvatoris et an. 1568 Monachorum Montis Oliveti.
Demum Perusiae anno 1575 die 9 decembris, aetatis suae 99, in conventu S. Augustini mortalis esse desiit, et in ecclesia nostra sepultus. Hic a Gregorio XIII Pont. Max. ad Congregationem Theologorum Romam vocatus, eius Summi Pont. ore audire meruit: "Sigillo bene sigillasti tua dicta et vota". Ab eo extant:
1. In Logicam, Philosophiam ac Theologiam Tractatus.
2. Annotationes doctae et accuratae in opera Aegidii Romani, quem egregie imitatus est.
3. Super Orationem Dominicam tractatus.
4. Super Salutationem Angelicam tractatus.
5. Orationes.
Referenze:
Nostrum Sigellensem laudarunt Pamphilus f. 131; Elssius, p 170; Herrera, T. I, p. 201; Iöcker, T. III, col. 1439; Maraccius in Bibl. Mariana, p. 31; Iacobilli in Bibl. Umbriae, p. 94; Hurter, Nomencl. Lit., T. III, (1907) col. 6, et Ossinger, p. 689.