Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Petrelli Nazarenus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: PETRELLI NAZARENUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

PETRELLI NAZARENUS

 

 

 

Petrelli Fr. Nazarenus, S. Theol. Mag., patria Mogliano Firmanae Dioec., ortum habuit die 15 nov. 1892 ac Augustinianum habitum induit die 17 nov. 1908. Tyrocinio peracto, et post annum professione emissa, studiorum curriculis cum laude emensis, Sacrum Presbyteratus Ordinem die 19 iunii an. 1916 suscepit, atque Lector inde efficitur. Cum bonos mores calleat, et pietate, prudentia, moderatione, aliisque virtutibus sit praeditus nec non scientia theologica bene imbutus, ad educandam nostram pubem mature a Superioribus destinatus fuit, quod officium etiam nunc cum laude et omnium satisfactione Tolentini exercet. Bonus Deus illum sospitet. Ex eius sedulitate et cura editus fuit: Annus Mystico-Augustinianus (cum praefatione Fr. Nicolai Concetti) Taurini-Romae ex officina libraria Marietti, 1932, Vol. II, in 32, pp. XX-436, 438.