Pavia: battesimo di Agostino
PETROCCHINI GREGORIUS
Petrocchini Fr. Gregorius, S. R. E. Cardinalis, Montelpari in Piceno honestis parentibus ortus, cum a iuventute Eremitano S. P. Augustini Ordini nomen dedisset, evasit in primis celebris concionator. An. 1557 erat studens Bononiae, anno 1561 Mediolani cursor, anno 1574 coenobii Firmani Regens, anno 1578 Cathedraticus Universitatis Maceratensis et anno 1580 monasterii Salernitani Prior. Fuit inde anno 1585 Provincialis Marchiae Anconitanae, et in Capitulo Romano post obitum M. Spiritus Vicentini, an. 1587 celebrato, praeter omnium expectationem, favente Sixto V eius protectore, Generalem Ordinis praefecturam obtinuit. Dicitur apud Ciacconium "vir lenis, comis humanus, benignus, adeoque grato et venerando aspectu, ut ex ipso tantum venerationis ac maiestatis secum ferret, quantum ex ingenti doctrina innocentiae vitae coniuncta". Cum interim in totius Eremitanae Familiae regimine, ac praesertim in Italicarum Provinciarum visitatione eximiae ipsius virtutes luculentius emicuissent, praefatus Summus Pontifex ut iret etiam ad visitanda Hispaniarum coenobia illum hortatus fuit, quem ad finem an. 1588 eum Commissarium Apostolicum constituit. In illam itaque peninsulam (verba sunt Lanteri, Eremi S. August., T. I, p. 140-42) Gregorius profectus, tanta ibidem industria, tantaque felicitate res Ordinis composuit, ut summam etiam apud Regem Philippum II existimationem sibi comparavit, qui propterea aliquot scutatorum millia in pensionem annuam illi assignavit. Eadem occasione praefuit Toleti comitiis provincialibus in coenobio S. Andreae habitis praefato anno 1588, ibique sua auctoritate approbavit celeberrimam nostratum Discalceatorum Congregationem, quam a Ven. Thoma a Iesu inceptam, vir non minus pietate quam doctrina, edidisque libris famosus Ludovicus Legionensis summopere promoverat.
Sui generalatus tempore vir litterarum amator in Ordinis coenobiis novas bibliothecas extrui et collapsas instaurare curavit. Dum ex Hispania Romam revertebatur, universali omnium plausu, uti notat Moronius, a praefato Sixto V creatus fuit S. R. E. Presbyter Cardinalis titulo S. Augustini die 14 decembris 1589". Vogherae (ita Regest. Ord. sub Gen. Petrocchini) an. 1589 nocte Nativitatis Domini Generalis Petrocchinius accepit nuncium a Serenissimo Magno Hetruriae Duce fuisse Cardinalitia dignitate cohonestatum". Subditur: "Deum sumus deprecati, ut quemadmodum eximio hoc gradu nos ornare dignatus est, ita mentem nostram illuminare velit, quo actus nostros ad sui nominis gloriam, Ecclesiae utilitatem, et ad salutem animarum dirigere possimus". Fuit etiam Abbas commendatarius Abbatiae Caburrensis (di Cavour) in provincia Taurinensi. Iuxta Herrera, T. I, p. 34, an. 1591 Episcopus Balneoregensis creatus etiam fuit, et a Paulo V, qui eum praesertim diligebat ob ingenuam dicendi libertatem die 17 augusti 1611 Praenestinus Episcopus effectus, cum antea, an. scilicet 1608, titulum S. Mariae in Trastiberim illi contulisset. Interfuit conclavibus, in quibus electi fuerunt Urbanus VII, Gregorius XIV, et Paulus V. Suae patriae amatintissimus multa in illam bona contulit, praesertim in templum S. Georgi. Fulsit omnibus virtutibus, demum Gregorius, plenus annorum, Romae die 19 maii 1612, aetatis suae an. 76, mensibus 3 et diebus 8, vitam cum morte commutavit. Iuxta Herrera fuit quorumdam opusculorum editor. Eius Regesta litterarum sui Generalatus, servantur in Archivo Ordinis.
Referenze:
Laudatur ab omnibus nostratibus, sed praesertim a Ciacconio, in Vitis Pontificum, T. IV sub Sixto V, a Moronio, Vol. 52, p. 274, et a Petramellario in continuatione libri nostratis Panvinii De Summis Pontif. et Card. sub Clemente VIII, p. 459.