Pavia: battesimo di Agostino
PICCIONI COSTANTINUS
Piccioni Fr. Costantinus, ex matris cognomine Veltroni, de Monte S. Sabini in Hetruria, cum esset S. Theol. Magister anno 1552, die 27 Aprilis inauguratus fuit Episcopus Scalarum in Principatu citeriori prope sinum Salernitanum, et cum annos 25 illam Ecclesiam rexisset, a Gregorio XIII ad Cortonensem translatus fuit die 25 februarii 1577. Synodum convocavit, atque ecclesiasticos ad meliorem frugem reduxit. Oculos huic luci clausit nonnisi resurrectionis die aperiendos anno 1585. Reliquit: Acta Synodi Cortonensis, quae in archivo illius Dioecesis asservantur.
Referenze:
Ughellus, T. I, col. 630, n. 25; Herrera, T. p. 148; Moroni, Vol. 62, p. 52; Aug. Fortunius in Chronico S. Sabini, edit. Florentiae, 1583, p. 63; Elssius, p. 155; Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Parte I, p. 74, et Gratianus, p. 60