Pavia: battesimo di Agostino
PIGNONE DEL CARRETTO EMMANUEL
Pignone del Carretto Fr. Emmanuel, e Principibus Alexandriae in paterno Orioli feudo Dioec. Anglonensis in Regno Neapolitano die 17 Dec. an. 1721 ortus, et iam inde a pueritia in Conventu S. Ioannis ad Carbonariam rigidioris observantiae pie educatus iuvenis evasit mirae spectataeque probitatis, qui studio amplectantae Religionis incensus, spreta nobilissima prosapia, Eremitano Ordini in praedicto coenobio nomen dedit, in quo spectatissimam duxit vitam. In studiis adeo profecit, ut omnes sui aevi condiscipulos superaverit, ac proinde cum maxima sui ipsius laude et Ordinis decore Lectoris ac Regentis munere functus sit. Post studiorum palestram rite transactam, atque alios docendi provinciam iuxta morem expletam magistralis infulae hostimentum obtinuit. Integrum elucubraverat Philosophiae et Theologiae opus, quod tamen, licet a Nostratum praecibus fatigatus, humilitatis gratia, in lucem typis edere renuit; cuius vero limites excedere coactus fuit, cum scripsit in causa Ven. Servi Dei Ioannis de Palafox Episcopi Angelopolis, et dum opusculum edidit adversus scholasticam opinionem de phisica Dei promotione ad actus naturales et de Statu Creaturae rationalis ante peccatum. A Supremo Antistite R.mo Francisco Xav. Vasquez die 15 Novembris 1765 ad eminentiores gradus Secretarii videlicet Ordinis, et anno 1771, die 25 Maii, Assistentis Generalis Italiae promotus, difficile dictu est, qua eruditione, dexteritate, vigilantia, prudentia utrumque exercuerit munus, sicut et qua rerum agendarum peritia se gesserit, dum vel coenobiorum visitator Generalis, vel Comitiorum Provincialium Praeses fuit renunciatus. Neapolim a Ferdinando IV, utriusque Siciliae rege vocatus ad dirigendum in spiritualibus atque instituendum in Aetica illius filium Franciscum, ipso confessario et praeceptore, regalis Princeps evasit iuvenis probatissimis moribus ac uberrima eruditione ornatus. Oblatum sibi Tarantinum Archiepiscatum constantissime recusavit, sed renuere nequit Episcopatum Suessae in Campania, ad quem approbatus fuit a Pio VI die 27 febr. et proclamatus 19 Martii an. 1792. In Episcopatu nihil ab Ordinis institutis recessit. Fuit errorum sui temporis, praesertim Iansenismi acerrimus oppugnator, erga miseros et pauperes pietate et charitate insignis, doctrina singularis, pastorali zelo vigilantissimus. Tandem laboribus fractus, caritate et infirmitate consumptus, meritisque cumulatus cum opinione Sanctitatis obdormivit in Domino die 27 septembris an. 1796, inter civium lacrymas, aetatis suae 75 et in Cathedrali Suessiana Ecclesia honorifice tumulatus fuit. Ita fere ex litteris R.mi Procuratoris Generalis Dominici Lippici sub die 30 Novembris 1796 Romae datis et a Lanteri, Erem. Sacr. Aug., T. I, p. 168, nec non in Postr. Saec. sex. Relig. Aug., T. III, p. 239. Item cfr. H. Hurter S. J., in Nomencl. Lit., T. III, p. 294. Opera eius itaque sunt:
1. Augustinus sui interpres in explicanda Dei gratia creaturae innocenti necessaria ad bene agendum Tractatus. Neapoli, Typ. Simoniana, 1786, 1 vol., in 8.
2. Ianseniani erroris calumnia a Ven. Episcopo de Palafox sublata. (Huic suum nomen non apposuit).
3. Quaestiones Theologicae Scholasticae. Codex ms. in 8, ff. 500 asservatus in Arch. Ord.