Pavia: battesimo di Agostino
PISAURO CHRISTOPHORUS
de Pisauro Fr. Christophorus, S. Theol. Doctor, et peritia iuris pontificii ornatus, quibusdam tractatulis evulgatis memoriam sui immortalem sub anno 1460, apud nostrum Pamphilum, f. 84, reliquit. Fuit in Registris Ordinis an. 1451 Prior Ariminensis; anno 1452 et 1454 Capituli Provincialis Anconitani Praeses designatus, et an. 1459 quorumdam Conventuum Generalium Vicarius. Adhuc vivebat an. 1472. Noster Gandolphus, p. 108 inter alia de illo haec habet: Eius opera extantia in Bibl. nostra Pisauriensi sunt:
1. Tractatus admodum utilis de simonia.
2. Tractatus declarans arborem affinitatis et consanguinitatis.
3. Explanatio pulcherrima in Orationem Dominicam.
4. Liber Defìnitionum, in quo brevi explicatione propriam cuiusque rei vim declarat. Vecchietti in sua Bibl. Picena, Vol. II, p. 78-79, adiungit quod noster Christophorus fuerit etiam Explanator Dantis Alighierii.
Referenze:
Herrera, T. I. p. 150; Gratianus, p. 57; Elssius, p. 145 et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 174