Pavia: battesimo di Agostino
de PISAURO JACOBUS
de Pisauro Beatus Jacobus, ibidem ex ignota prosapia ortus, maturo tempore suae adolescentiae florem in media Augustiniana Eremo apud patrium coenobium plantavit; qui postea uberrimo Eremitanae perfectionis rore perfusus, suavissimum exhalavit sanctitatis odorem. A primis suae professionis annis adeo praeclara spectatae, probataeque virtutis, atque ingentis in litteris profectus argumenta praebuit, ut ipsi magistri studentium munus in Perusino conventu demandatum fuerit, quod profecto munus nonnisi melioris notae religionis committi consuevit, quippe quod iuxta Ordinis Constitutiones moralis potissimum adolescentium institutionis curam adnexam habet. Hujus autem officii gestionem ipsemet testatus fuit ad calcem tomi primi Aegidiani in Mag. Sent. quem ab alpha usque ad omega calamo transcripserat, dicens: Explicit primus Sententiarum editus a domino Aegidio de Roma, quem scripsi, ac complevi ego Fr. Petrus Jacobus de Pisauro ejusdem Ordinis, dum essem Perusiae indignus magister studentium Anno Domini 1472 die vero tertia mensis Novemb. hora 24. Amen.
In hoc autem amanuensis opere exercendo adeo indefessus fuit, ut praeter allatum haud certe exiguae molis volumen, etiam Biblia, atque Breviarum manu exararit, adeoque accuratus ut nullam omnino ex tam multis paginis aliqua litera notarit. Constat etiam illum insuper sacrae Theologiae Magistrum fuisse, et quidem multa doctrina exornatum, quam sibi oratione magis, quam studio comparaverat; siquidem Angelici Doctoris exemplo nonnisi post imploratam Dei opem ad scamnum litteris operam daturus accedebat. Suae tamen eruditionis amplitudinem nequaquam fastu aliquo ostentabat, sed e contra sedula humilitate abscondere satagebat. Regularis disciplinae studiosissimus, Regulam, atque Constitutiones Ordinis admussim observabat, cunctarum propterea monasticarum virtutum, ac praesertim obedientiae splendidissimum exemplar ipsis quoque provectioribus coenobitis effectus.
Pisaurum postea reversus, solitudinem appetere coepit; quamobrem ad Vallis-Manentis eremitorium a praefata urbe paullo amplius milliarium distans, ubi S. Nicolaus Tolentinas celeberrimam habuit animarum piacularibus flammis addictarum visionem, Superiorum venia obtenta, se contulit, ibique splendidius reddidit suae sanctitatis speculum. Nam Tolentinate Thaumaturgo sibi in exemplum proposito, ita sedulo heroicarum ipsius virtutum vestigia sectari omni studio sategit, ut angelicam potius, quam humanam in illo recessu vitam ducere videretur. Tandem fulgidissimum hoc Augustinianae Religionis sidus ad suum occasum pervenit, ut ad sublimiora ascenderet micantioribus utique radiis refulgere in regione immortalitatis, anno 1496, aetatis suae prope 50. Jacet B. Petri Jacobi corpus in praefato Vallis-Manentis eremitorio adhuc integrum, et incorruptum, ibique pia Fidelium veneratione colitur. Huic religioso cultui ab immemorabili illi praestito tandem Pius Nonus Pontifex Maximus Apostolicae approbationis calculum adjecit.
Referenze:
Vide Torellium, et Elssium, aliosque nostrates, necnon Ordinis Breviarum. Ita ad verbum Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. II, p. 145.