Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Beato Cherubino

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BEATO CHERUBINO

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

BEATO CHERUBINO de AVILIANA

 

 

 

de Aviliana Beatus Cherubinus ex nobili Testarum familia in praefato Pedemontii oppido, ac propterea vulgo de Aviliana nuncupatus, ortum habuit an. 1451. Nostratis B. Adriani Berzetti Avilianensis coenobii fundatoris virtutibus atque exemplis illectus in eodem conventu Eremitanum Ordinem amplecti voluit. Ipsis monasticae vitae primordiis provectae perfectionis religiosus apparuit, atque insuper sicut inceperat, ita usque in finem irreprehensibiliter vivere perseveravit. Inter caeteras tamen praeclarissimas eius pietatis laudes nobiliori loco reponenda videtur flagrantissima ipsius erga Dominicam Passionem devotio, qua quotidie acerbissimos eius dolores contemplans, uberrimis lacrymis Crucifixi pedes madefaciebat.

Praecipuam insuper mentionem meretur eius perpetuo illibata, atque vere angelica virginitas, cuius merito illius corpus suavissimum odorem diu post mortem exhalavit, liliumque candidissimum e latere germinavit. Extremum diem clausit Avilianae die 17 septembris an. 1479 aetatis suae 29, eiusque animam statim ad Superos evolavit. Eius cultus immemorabilis approbatus fuit a Pio IX an. 1865, ac ita inter Beatos est relatus. Haec ex Lanteri, Postr. Saec. sex Rel. Aug., T. II, p. 58. In Biblioth. Nat. Parisiensi sub sign L. 27, n. 33581 habetur: Sermo in festo sancti Ivonis advocati pauperum editus a venerabili fratre Cherubino ordinis fratrum heremitarum Sancti Augustini. S. typ. n. (Edit. ital.) et s. an. (e. 1477) Cfr. Pellechet, n. 3540. Suspicor hunc Cherubinum alium non esse nisi praefatum Avilianensem, cum nullum alium huius nominis religiosum hoc tempore in nostro Ordine florentem invenerim. Dictus sermo editus etiam fuit: s. typ. n. (Romae, Steph. Planck) et an.

 

 

 

Referenze:

Hain Repertorium cit. n. 4946, et Pellechet, n. 3541