Pavia: battesimo di Agostino
PLUMAZIO HIERONYMUS
Plumazio Fr. Hieronymus, Veronensis, eximius verbi Dei praeco, tantam sibi in hujusmodi palestra existimationem comparavit ut celebriores Italiae et insularum adiacentium urbes illum certatim concionatorem exoptarent. Eo autem potissimum nomine populis acceptissimus erat quia praeter praecipuum eius studium atque curam christianae doctrinae praedicandae, mira praeditus erat misericordia in homines egenos atque inopes, quos elemosynis concionando collectis assidue sublevabat. Montes, ut vocant, collegia, et sodalitates multas instituit in singulis fere civitatibus Italiae ad hoc ut virgines pauperes nuptui traderentur, (ita Herrera, T. I, p. 354) exilis vilisque plebecula posceretur, et indigentes sine foenore mutuam pecuniam accipere possent. Venetiis obiit 1534. Ita Lanteri in Additam. ad Crusenii Monasticon, Matriti 1890, T. I, p. 582. Verum ex Cod. Vat. Chis. R. II, v. 62, f. 140 apprehendimus illum scripsisse atque divulgasse:
1. Adversus Lutheri dogmata librum unum.
2. Concionum librum unum.