Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Plumbinensis Aurelius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: PLUMBINENSIS AURELIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

PLUMBINENSIS AURELIUS

 

 

 

Plumbinensis Fr. Aurelius, S. Theol. Mag., dicitur ab Ossinger, p. 699: "vir humanis litteris excultus et probitate vitae celebris". Studia sua perfecit Papiae ab anno scilicet 1583 ad an. 1587. Vix nominatus Lector, an. 1588 adscitus fuit a Monacis Benedectinis prope Mediolanum suorum alumnorum professor. Anno vero 1592, cum Senis, esset Regens, creatus fuit S. Theol. Magister, et an. 1598 confirmatus extitit Bononiae Studiorum Regens. Tandem an. 1608 interfuit Capitulo gen. Romano ut Vicarius Generalis Provinciae Stiriae et Carintiae et inibi electus Provincialis Prov. Senensis. Ex hoc tempore in Actis Capitulorum gen. illius non fit amplius mentio. Retineri ergo oportet illum eo tempore decessisse. Eius studio et cura habentur editae:

1. Figurae Bibliae nostratis Antonii de Rampegolis, 1598, Bononiae in 4. Insuper illius habetur quoque:

2. Oratio habita Romae Dominica III Adventus in Sacello Apostolico coram Clemente Pp VIII. Romae, 1603 in 4, pp. 7, et asservatur in Bibl. Angelica sub signo O. 3. 10. Rosenthal in Cat. 106 n. 1030 habet: Romae 1602.

3. Quaedam eiusdem epistolae circa suam praedicationem ad P. Generalem d. 12 decembris 1607 et diebus seq. extant in cod. Vat. Lat. 9834, ff. 46-55. 

 

 

 

Referenze:

Lanteri, Addit. ad Crusenii Monast., Matriti 1890, p. 725 et Herrera, T. I, p. 63