Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Plumbinensis Ioannes

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: PLUMBINENSIS IOANNES

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

PLUMBINENSIS IOANNES BAPTISTA

 

 

 

Plumbinensis Fr. Ioannes Baptista de familia Bernori, de quo T. I, p. 119, vir fuit vere in omnibus eximius. De eo enim in actis Capituli Generalis Romae an. 1592 celebrati haec leguntur: "Vere ergo in Reipublicae nostrae negociis tractandis Pater iste (Io. Baptista Plumbinensis) veluti dexter oculus, aut altera manus est futurus, cum sit vitae et famae valde laudabilis, et praeter sufficientem atque peregregiam scientiarum eruditionem facundia etiam atque latini sermonis elegantia polleat, et unus ipse optime noscat non nostra solum, sed etiam Graeciae monumenta omnia; praeclareque teneat quae et ab Hebraeis, et a Caldeis et ab Arabiae linguae scriptoribus prodita fuere". (Cfr. Analecta August. Vol. X, p. 159).

 

 

 

Referenze: