Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Pocalana Ioannes

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: POCALANA IOANNES

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

POCALANA IOANNES DE PERSICO

 

 

 

Pocalana Fr. Ioannes de Persico, communiter Io. de Cremona nuncupatus, vixit saec. XIII, atque extitit Ordinis Eremitarum S. Augustini theologus facundissimus et sublimis philosophus, nec non Provinciae Romanae supremus moderator. Habentur ab eo:

1. Ioannis de Persico super dialectica Petri Hispani et in librum Thomae de Aquino, ferme ex eius Synchronis, de Fallatiis T. I, in 4. Opus visum ab Arisio in quondam nostra Bibliotheca S. Aug. Cremonae antiquo charactere exaratum in paginis haedinis, sicut et sequens:

2. Postillae in Evangelia, T. I, in 4. P. Philippus Elssius, Bruxellensis, in Encomiasticon Augustiniano, p. 359 autumat asservari in eodem Bibliotheca eiusdem Persici quae sequuntur, quaeque tamen ab Arisio non fuerunt visa, videlicet:

3. Historia Ecclesiastica ms.

4. Variae expositiones in Bibbia ms.

5. Contra Iudeos, atque rebelles Ecclesiae ms.

6. Commentaria Io. de Persico Cremon. August. in summolas logicales Ioannis XIX alias XXI Summi Pontificis quae a Lud. Iacobo a S. Carolo, Burgundo Ord. Carm. in Bibliotheca Pontificia, p. 137, asseritur etiam extetisse ms. Patavii in Bibl. Nicolai Trevisani. 

 

 

 

Referenze:

De eodem Arisius in Cremona Literata, Parmae, 1702, T. I, p. 128; Possevinus in Apparatu Sacro, T. I et T. III; M. Georgius Drandius in Bibliotheca Classica; Iosephus Pamphilus in Chronica Fr. Ord. Erem. S. Aug., Romae, 1581, p. 31; Capitula Antiqua Provinciae Romanae Asservata in Archivo Ordinis sub signatura Cc. 20 edita in Analectis Augustinianis, in quibus T. II, p. 226-227 legitur celebratum fuisse Capitulum Generale Ordinis Molariae an. 1275: "et factus fuit ibi provincialis prior Romane provinciae Frater Iohannes Pocolana, de Cremona de Provincia Lombardie" et uti talis eodem anno, mense Novembris interfuisse Capitulo Provinciali Centumcellis celebrato, ubi vocatur "senex"; Vossius, de Hist. Graecis et Latinis, libr. III, p. 708; Ossinger, in Bibliotheca Augustiniana, p. 273; Fabricius-Mansi in Bibliotheca Latina, Florentiae 1853, T. III, p. 399; Lanteri, Postr. Saec. Sex Relig. August., T. III, p. 395