Pavia: battesimo di Agostino
POGGI IOANNES BAPTISTA
Poggi Fr. Ioannes Baptista, Patritius Genuensis, vir fuit sacris profanisque litteris valde eruditus, multa pietate clarus, atque in primis salutis animarum procurandae admodum sollicitus, nuncupatus propterea Beatus ac per antonomasiam praedicator et confessor. Adhuc adolescens Augustinianam de Lombardia Congregationem in coenobio S. Petri de Arena prope Genuam ingressus, in capitulo illius Congregationis Mutinae an. 1468 celebrato. Fr. Io. Baptista de Genua, iam praedicator et confessor, Augustini de Crema Vicarii Generalis socius designatur. A Iacobo de Aquila Generali die 11 februarii Prior instituitur loci S. Mariae de Gratiis, qui tunc apud plebem Theijcii ex Apostolico indulto construebatur; ibique aliquos e suis novitiis, nam et erat magister novitiorum constitutus, secum perducens, novae Ianuensis Congregationis S. Mariae de Consolatione primo fundamenta posuit. Haec ille egit an. 1471, et die 22 maii 1473 a Iacobo de Aquila Generali eius Congregatio confirmatur; sic enim eo die habetur in Registris: "Concessimus Fr. Ioanni Baptistae de Podio de Ianua et caeteris fratribus per eum congregatis infrascriptas gratias... Item concessimus et titulum Congregationis eis dedimus, ut dicta Congregatio debeat appellari et nominari Congregatio S. Mariae de Consolatione Ordinis Fratrum Eremitarum S. Augustini de observantia de Pedemontibus et quod nulli alteri nisi Generali subiiciatur...".
Et en celebris quondam illius Congregationis certa origo, quae solemniter an. 1482 in capitulo generali Perusino in Ordinem fuit recepta sequenti definitione: "Item attenta prompta, humili ac devota volumptate Ven. P. Fr. Io. Baptistae de Podio, Ianuensis, qua se, fratres, congregationem et conventus novem per eum erectos, et Domino famulantes sub regulari observantia auctoritate SS.mi Domini nostri et R.mi bone memorie Magistri Iacobi de Aquila olim generalis, obtulit, praesentavit, dedicavitque ac in perpetum policitus est oboedientiam et obsequium; idcirco ipsum fratrum Ioannem Baptistam, congregationis sancte Marie de Consolatione Vicarium, fratres et conventus in gremio nostre religionis suscipimus et amplectimur, ac praefate congregationi omnes et singulas gratias, privilegia et exemptiones concedimus, quibus cetere nostre religionis congregationes de observantia potiri et gaudere solent". (Cod. Cc. 37 Archivii Ordinis f. 152v. et in Analectis August. VoI. VI, p. 42).
Deinde an. 1489, die 2 martii B. Anselmus de Montefalcone Generalis eidem Ioanni scribit: "an vellet acceptare pro sua congregatione locum, quem in Buzalla offerunt multi nobilium Spinolarum, Gubernator Buzalle, et Dominus Augustinus Gubernator Genue". Et die 11 martii monet: "ut si aliquis eum requireret portare caligas usque ad genua, sotulares et calepodia, permitteret eos portare, cum etiam regula B. Francisci concedat in necessitatibus in quibusdam locis illis uti". Fratres enim illius Congregationis, qui et Baptistini vocabantur excalceati ambulabant, pecuniam non accipiebant, gerebantque vitam asperam. Fuit inde iterum atque iterum Ioannes in Vicarium confirmatus atque pridie Kal. iunii 1507 in Domino obiit.
Et nunc amplissimi viri merita eiusque Reformationis exordia ab alieno scriptore audiamus. Itaque Iustinianus Dominicanus, episcopus Nebiensis, nostri Poggii coaevus, haec in annalibus Genuensibus litteris mandavit: "Eo tempore (1472) floruit venerabilis Pater Fr. Baptista de Podio, Genuensis Ordinis D. Augustini de observantia, religiosus quidem et vitae integritate, et congruenti eruditione decoratus, ut ex multis dignis operibus perspicue intelligi potest; quandoquidem ut cupidus religiosae et reformatae vitae, sub titulo S. Mariae Consolationis instituit et fundavit dignam Congregationem fratrum de observantia S. Augustini soccos lignos gestantium, maiori abstinentia et paupertate quam aliae multae Congregationes ... Induit praeterea multos viros probos habitu, ad suam Religionem allectos bono suae sanctitatis odore. Erat valde humilis, suoque in sermone iucundus, et in Italia admodum salutifer in explicando verbo Dei, et in suis actionibus singulari refertus caritate, qua de causa apud viros insignes diffundebatur fama sua et bonus odor operum suorum". Fertur Ioannem Baptistam obiisse in mare et quod nautae nolentes eius corpus piscibus tradere, nam illum ut sanctum venerabantur, miserunt in vas quoddam ligneum, quod postea in alto mari magno splendore circumdatum a Plumbinensibus visum fuit, qui subito ad designatum locum naviculis pervenenientes, et cadaver invenientes, illud in suo oppido hononifice sepelierunt. Oldoinus in suo Athenaeo Ligustico, p. 87 haec de illo protulit: "Tantus vir opuscula plura, pia, devotaque in morte reliquit".
Eius Conciones Quadragesimales, teste Raphaele Soprani, mss. Genuae in coenobio asservabantur.
Referenze:
Omnes nostrates praesertim Gandolfo p. 201; Herrera, T. I, p. 390; et Ossinger, p. 699; et inter externos PP. Bollandistas ad diem 31 maii in praetermissis