Pavia: battesimo di Agostino
POLIDORI GREGORIUS DE PISCIA
Polidori Fr. Gregorius de Piscia, de quo Ossinger, p. 702, "Fuit, inquit ille, vir eximiae venerationis, ingentis doctrinae, et maximae eruditionis, qui munus Historici perfecte implevit. Erat alumnus Provinciae Pisarum, et filius Conventus Pistoriensis". Fuit S. Theol. Mag., et tamquam Discretus suae Provinciae interfuit Capitulo generali an. 1614 Romae habito. Opera quae scripsit sunt haec:
1. De bello Angelorum tractatus, 1595.
2. Gregorianum, sive vita et gesta Sanctorum atque Pontificum, qui Gregorii nomine appellati sunt. Florentiae, apud Michelangelum Sermantellum 1598, et Lucae apud Octavium Guidobonum, 1622, in 8. Agit hoc in opere de gestis XV Sanctorum Pontificum Gregorii nomine, de XIII Gregoriis Episcopis et de uno Gregorio Presbytero.
3. Loca pleraque ex B. Pauli Apostoli epistola ad Galatas excerpta, quibus ad sua dogmata confirmanda abutuntur heretici, una cum eorumdem refutationibus. Lucae, apud Octavianum Guidobonum, 1625 in 4.
Referenze:
Herrera, T. I, p. 312; Possevinus, in Apparatu Sacro, p. 592; Franc. M. Zacharia in Bibl. Pistoniensi, Augustae Taurin., 1752, p. 216; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 413; Hurter, Nomencl. Lit., Vol. III (1907) col. 543