Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Porzi Ioannes Rochus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: PORZI IOANNES ROCHUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

PORZI IOANNES ROCHUS

 

 

 

Porzi, de Porciis sive de Portiis B. Ioannes Rochus, nobilis Papiensis, filius Martini et Eleonorae, ab omnibus scriptoribus nostris Beatus nuncupatus, iuxta Herrera T. I, p. 383-6 (qui fusius et accuratius prae ceteris de illo scripsit) ortum habuit an. 1388 vel 1389; iuxta autem Ossinger, p. 709, et alios an. 1391: "Vir fuit, ut Iac. Philippus Bergomensis eius coaevus, acri ingenio, et declamator sua aetate praecipuus, Ordinisque nostri in Lombardia instaurator et doctor emersit. Hic enim tamquam sui Ordinis ardentissimus amator, in hanc, quam nunc habemus observantiam, qua et nunc tantopere longo postliminio illustratur Italia, primus instaurator extitit.

Quia cum esset omnium virtutum illustratus, ac multarum scientiarum eruditissimus pater; multa ad praedicatorum eruditionem composuit opuscula. Ipse itaque huic nostrae observantiae Lombardiae primus initium dedit, et conventum S. Augustini apud Cremam, nobilissimum oppidum, fundavit, atque alium apud Genuam, maritimam urbem, postquam ex Hierosolymis rediit, restituit. Tandem Generalis observantium factus, anno Domini 1461 aetatis suae 74 Mantuae levi morbo diem obivit". Haec Bergomensis; nos, scribit Herrera (l. c.), ex Registris Generalium, vitae eius seriem paulo extensius referamus. B. Augustinus Romanus Generalis die 28 decembris, an. 1419 Fr. Ioannem de Portiis de Papia Lectorem et Baccalaureum instituit in primum lectorem in studio Paduano; et ordinat illum ad lecturam sententiarum in conventu Papiensi post Bac. Fr. Antonium de Barno, ac die 30 novembris, anno 1420 illi indulget ut incorporetur Paduae ad lecturam Sententiarum, et ad Magisterium adipiscendum post Fr. Thomam de Teramo, eique facultatem faciens sub die 22 decembris anno 1421, ut in casu quo habere non possit Mag. Pasqualinum de Glugia, nuper ad Episcopatum promotum, sub quo peragat lecturam suam et caeteros actus consuetos, quacumque occasione vel causa, possit sibi eligere alium Magistrum, qui sibi insigna Magistralia conferat pro libito voluntatis.

Die 21 ianuarii 1422, iam in S. Theol. Magister, fit Regens Conventus S. Augustini de Papia a complemento regentiae eiusdem anni, quam Magister Iacobus de Pomario gerebat, et die 28 eiusdem mensis illi confirmatur camera in eodem conventu, quae fuerat M. Bonifacii de Buttigellis, qui fuit Episcopus Laudensis. Die autem 3 iunii fit tertio loco Praeses Capituli Provinciae Lombardiae an. 1423 celebrandi, cum annum 34 vel 35 aetatis ageret, et die 9 octobris, renunciante M. Ioanne de Puteo de Alexandria, instituitur Prior in coenobio Papiensi, in quo regularis observantia tunc adamussim servabatur. Fuit inde ibidem modo Regens, modo Prior et iterum capituli suae provinciae nunc tertio et nunc secundo loco Praeses constitutus usque ad annum 1432, quo, die 13 octobris, simul cum M. Alexandro de Glugia institus est Patavini conventus Visitator Generalis, ac novem post menses eiusdem coenobii cum omni Generalis auctoritate fit gubernator, die 3 iulii 1433 Vicarius Generalis cum praecepto ibidem instituendi observantiam secundum S. P. Augustini regulam et statuta. Inde die 23 decembris an. 1434 missus fuit Veronam ad conventum S. Iuliani gubernandum, ac anno insequenti iterum Papiam dimissus ut illum conventum gubernaret cum auctoritate Vicarii Generalis. Anhelans ex imo pectore vitae monasticae perfectionem et status religiosi observantiam regularem, nostratem B. Georgium de Cremona in provehenda Insubricae Augustinianae Congregationis institutione plurimum adiuvit et praedicationibus, et opibus, et auctoritate, et sanctitatis exemplis. De mandato Iuliani de Salem Prioris Generalis praefuit, uti eius Vicarius, Patribus regularis observantiae Italiae die 10 maii 1449 in conventu Montis Speculi, Dioecesis Senensis capitulariter congregatis, a quibus nova eorum Congregatio firmiter statuta ac solidata fuit, atque in eam cooptari voluit. Praefuit itaque eiusdem variis capitulis, pluries definitor in ea evasit, atque ab an. 1454 ad an. 1461 fere indesinenter eam ut Vicarius Generalis gubernavit.

Tempore sui Vicariatus transacto in conventum Mantuanum S. Agnetis secessit, ibique meritis potius plenus quam annis, septuagenario maior, obiit die 13 aprilis, non an. 1461, ut Bergomensis, sed potius anno 1462 vel 1463, ut affirmat Herrera ex Hippolito Dunesmundo in Historia Mantuana, lib. VI, et aliis documentis. B. Ioannes vir fuit, ut ait B. Bartholomaeus de Palazzolo, Congregationis Lombardiae fulgidissimus sidus in Martyrologio Romano a se edito, plenus fìde, gratia Dei, virtutumque dives". Fuit insuper vir eloquentissimus, nam "praedicabat, refert praedictus Dunesmundus, cum ea acceptatione et fama in tota Italia, quod Ecclesiae concursus populi illum desiderantis audire non erant capaces; quare oportebat in publico foro disseminare verbum Dei, quod pluries miraculis expressis confirmavit, ut fecit Cremae, ubi proprium nomen reddidit immortale". Haec ex Herrera; ex Ossinger vero et aliis scimus illum mss. reliquisse:

1. Omilias in Evang. Adventus et Quadragesimae.

2. Comment. in 4 lib. Sententiarum.

3. Recollecta super sententiis D. Aegidii Columnae.

4. Vitam Sixti IV Pontificis.

5. Comment. super Epistolas D. Pauli.

 

 

Referenze:

Hurter Nom. Lit. II (1906) col. 923.