Pavia: battesimo di Agostino
de PRATO IACOBUS
de Prato Fr. Iacobus dicitur fuisse de familia Useppi, ac temporibus suis fuit Theologus ac concionator famosus. A Pamphilo sub anno 1460 collocatus, plura fertur edidisse opuscula. In Registris die 23 septembris, iam biblicus, fit baccalaureus in conventu nostro Avenionensi, eique data fuit licentia quod posset legere sententias sub magistro Iacobo Vitalis et quod posset suscipere insignia magistralia sub eodem in anno 1467, et non ante, more florentinorum. Die autem 21 martii 1467 licentiatus fuit ad magisterium una cum Gerardo Magni de Metis, dieque 30 maii 1471 Praeses capituli provinciae Pisarum tertio loco designatur. Anno 1484, die 25 novembnis Provincialis Pisarum fuerat vel erat adhuc; ac tandem die 23 novembris an. 1486 iam inter mortuos computabatur. Ab eo prostant:
1. Sermones super Epistolas Dominicales ad petitionem venerabilis viri Fr. Andreae Bergomensis. Super qualibet Epistola tres facit sermones, incipiens a prima Dominica Adventus.
2. Sermones super Evangelia Dominicalia, incipiens similiter a Dominica prima Adventus hoc modo: "Domine Lucifer noster, Dominus et Iudex ..."
Referenze:
Illum laudant: Pamphilus f. 85; Herrera T. I, p. 473; Gratianus, p. 101; Elssius p. 305; Torelli T. VII, p. 354; Ossinger p. 716; et Bibliografia Pratensis (1844) p. 124