Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Procaccino Salvator

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: PROCACCINO SALVATOR

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

PROCACCINO SALVATOR

 

 

 

Procaccino Fr. Salvator, S. Theol. Lector, in oppido v. Barra apud Neapolim die 10 Aprilis 1883 ortus, die vero 1 novembris 1898 habitu augustiniano indutus, die 12 nov. 1899 professus, tandem die 14 aprilis 1906, studiorum curriculis, Viterbii et Romae magna cum laude persolutis, ad Presbyteratus Ordinem evectus fuit. Docuit inde cum non exiguo discipulorum profectu et periculo in universa philosophia laudabiliter peracto, Lector efficitur.

Singulari ingenii praestantia excultus, satis eloquentia pergami affulgens, morum integritate praestans meruit ut ad altiora promoveretur. Fuit igitur et Prior et bis Provincialis Neapolitanae Provinciae, ac proinde Ordo de illo benemeretur. Scripsit atque edidit: La peccatrice, la Maddalena e Maria, sorella di Lazzaro, sono la identica persona? Saggio. Estratto da "La Scuola Cattolica" di Milano. Fascicolo di Novembre 1913. Scuola Tip. Edit. Artigianelli, Monza, 1913, pp. 19.