Pavia: battesimo di Agostino
PROSPER A S. MONICA
Prosper a S. Monica, Augustinianus Discalceatus, fuit vir piissimus atque de eo in tabulis conventus S. Nicolai Panormi haec scripta leguntur: "R. P. Prosper a S. Monica Panormitanus, cuius memoria in benedictione erit, spiritualibus exercitiis deditus, vixit sicuti ex libellis exercitiorum ac meditationum sua manu conscriptis, videri potest. Vir quidem non modicae aedificationis apud fratres fuit: et quamvis pro toto suae vitae decursu, timoratae ac valde scrupolosae conscientiae extitisset, quietius tandem et asque ullo scrupolo, devotissime mortuus, suae magnae religionis odorem in hoc conventu reliquit, die 15 aprilis 1658, aetatis suae 73, professionis 54".
Referenze:
Haec ex Tani Comment., cit. p. 135.