Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Rabbi Carolus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: rABBI CAROLUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

RABBI CAROLUS CONSTANTIUS

 

 

 

Rabbi Fr. Carolus Constantius, Bononiensis, insignis fuit alumnus Congregationis de Insubria, cui nomen dedit an. 1694. Cum in variis Ordinis cathedris philosophiam atque theologiam professus fuisset, a superioribus petiit atque impetravit ut sibi in romano S. Priscae coenobio degere liceret. Ibidem ab omni munere atque dignitate abhorrens ut sic liberius praeoptatis studiis aperam navaret usque ad obitum permansit, qui contigit die 7 septembris an. 1746 aetatis suae 68. De illo haec habentur in Breviario ecclesiasticae historiae nostratis Io. Laurentii Berti, Bassani, 1838, T. II, p. 248 in nota: "Carolus Constantius Rabbi non solum in lucem edita, quae ad mathesim, ad poesim, ad Bononiensis Ecclesiae historiam, et ad Italicae eloquentiae ornatum attinent, sedulo elucubravit; verum etiam conscripsit Fastorum Consularium amplissima Commentaria, tradita post auctoris obitum Benedicto XIV". Scripta eius edita et inedita haec sunt:

1. Vita della B. Rita da Cascia.

2. De mathematicarum disciplinarum ad theologiam utilitate ipsarumque in ea usu. Faventiae, Archius, 1729 in 4.

3. Notae ad Carolum Sigonium de Episcopis Bononiae cum supplemento in editione operum Signonii T. III, curante Philippo Argelato, facta. Mediolani an. 1733 in fol.

4. Sinonimi ed aggiunti italiani, con in fine un trattato de' sinonimi, degli aggiunti e delle similitudini. Bergamo, Santini, 1744 in 8: quarta editio; in Venezia 1751, ibidem per Francesco Storti, 1756 in 4, edizione VI accresciuta di aggiunte postume dell'autore e di prosastica fraseologia del P. M. Alessandro Bandiera de' Servi di Maria; item in Venezia 1764, 2 tomi in 1 Vol., in 4; item in Parma, 1778, vol. 2; item in Venezia, 1817, Typ. Borghi, X ed. Veneta et alibi pluries.

5. In chronicon ecclesiasticum Onuphrii Panvinii notae historicae et chronologicae. ms.

6. In opusculum eiusdem auctoris de consulibus romanis notae. ms.

7. In opusculum eiusdem Panvinii de Baptismate Paschali notae uberes. ms. Quae omnia mss. Benedicto XIV tradita fuerunt, et postea Bononiae translata. 

 

 

 

Referenze:

De eo vide Annales Litt. Italiae; Dictionanium hist. virorum illustrium ex Gallico in sermonem Ital. versum et edit. Bassani, 1796; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 136 et 230, atque Hurter, Nomencl. Lit., T. IV (1910) col. 1525 in nota.