Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Rampelogo Antonius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: RAMPELOGO ANTONIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

RAMPELOGO ANTONIUS

 

 

 

Rampelogo et etiam Rampegolus, de Rampegolis seu Rampazoli Fr. Antonius. Genuensis, vixit saeculo XIV exeunte et saec. XV incipiente. Eruitur ex Ordinis Registris illum an. 1389 Lectorem egisse Paduae et Bononiae; anno insequenti a Mag. Simone de Cremona Genuae Lectorem, et sequentibus annis a Magistro Generali studentium Regentem Neapoli constitutum fuisse. Teste Trithaemio, vir fuit in divinis scripturis eruditus et iuris canonici professor ac celeberrimus interpres, ingenio praestans, et clarus eloquio. Nomine Genuensis Reipublicae an. 1414 Concilio Constantiensi interfuit, ibique contra Hussitas strenue se gessit. Id affirmant Crusenius Part. III, c. XXIII sui Monastici, et Ghirardacci, Part. II Hist. Bononiensis; Herrera tamen T. I., p. 53 haec habet: "Id quidem valde credibile, si viri doctrinam et authoritatem spectemus; attamen quod non vidimus, nisi fundamentum habeamus, testari non possumus". Iacobus Philippus Bergornensis in suo Supplemento Chronicarum ad an. 1355 de Rampelogo scripsit: "Declamator sui saeculi famosissimus et celeberrimus, etiam ipse haec tempora (non certe an. 1355 in qua forsan nondum natus erat, sed annos transactos inter 1389 et 1415) praedicando et docendo, manendo et castigando clariora reddidit. Qui et christianis populis ad bene beateque vivendum verbo pariter et exemplo, quod vixit, incessanter viarn optime ostendit". Quo anno hanc mortalem vitam exuerit, incertum est. Opera ab eo conscripta sunt:

1. Tractatus de pugna sive de bello spirituali, editus a Fratre Antonio Rampalogis (sive potius Rampazoli) de Ianua de Ordine fratrum heremitar. S. Augustini, et Sermo in die cinerum: Dixit Iesus etc. Cod. 267 Bibl. Burdigalanensis, perg. in fol. saec. XV inter ff. 99v-132v. (Cfr. Aureau, Journal des Savants, 1883, p. 639-640.

2. Compendium figurarum moralium Bibliae, seu, concordantiae figurales uti eas appellat Zanettus (Latina et Italica d. Marci Biblioth., p. 65) quas ego collationes dicere mallim, ordine alphabetico dispositae, cum exemplis ex utroque foedere. Auctor dicat opus studentibus monasterii S. Augustini Neapolitani, cuius erat doctor et regens: concionator praeclarissimus sui temporis, concilio Costantiniensi an. 1415 interfuit. In Biblioth. S. Marci Venetiarum, cod. 54 classis V, membr. saec. XV, (a. 214. I, 140 (7. L. XCV) B. Ita Valentinelli, T. II, p. 178. Iuxta Soprani asservatur ms. etiam in Ambrosiana. Edit. (Argentorati c. 1483) in 4. Goth. s. l. a. et tip. n.).

3. Aliud Repertorium morale, ordine alphabeticum digestum ex Biblis, patribus, ex libris plerumque sacris et etiam quandoque profanis pro sacris concionibus componendis, anonymum continetur in septem codicibus eiusdem Biblioth., nempe ad S. Marci Venetiarum, et sunt codd. 55-59, 60-62 eiusdem classis V, existimo illud magnum opus, sive tria opera eiusdem argumenti ex ingenio et opera nostratis Rampelogi partem fuisse, ex hac nisus suspicione, videlicet, et quia ordo, materies, dictio ac stilus dicti operis perfecte consonant cum operibus eiusdem Rampelogi, et quia ex notis cuique appositis liquet opus habuisse fratrem Emericum de Bassano conventus Bitunti, ordinis fratrum eremitarum S. Augustini.

4. Figurae Bibliorum editae per eximium Theologum Fr. Antonium Rampegolum de Ianua. Mediolani per Uldericum Scinzenzeler 1494 in 8; Parisiis, Typis Andreae Bocard. 1497 in 8. (Cfr. Copinger, n. 13688; Venetiis per Georgium Arrivabenis, 1496, ac per eumdem, 1500 (Cfr. Repertorium Hain, 13689); item ibidem per Caesarem Arrivanium, 1510 in 8; Parisiis per F. Regnault, 1506 in 8; postea Lugduni, Coloniae, Basileae, Bononiae et alibi pluries. In editione Lugdonensi Guillelmi Revilii, 1578, et 1585 in 8, adest epistola auctoris excusatoria male ablata in aliis editionibus. Post correctionem editae sunt Coloniae apud Heningium, 1609 in 8; ibidem 1618 in 16; Lugduni, 1615 in 16. In his etiam male relicta epistola ad suos studentes Neapolitanos. Tandem iuxta emendationem Fr. Io. M. Brixichellens. cura Dom. Gargiulo, Neapoli, 1848 in 8.

5. Aurea Biblia seu Repertorium aureum Bibliorum s. l. et a. (Aug. Vind. in Monasterio SS. Ulrici et Afrae circa an. 1474, char. Rom. ff. 116, II. 38 in fol. (Cfr. Hain-Compinger, 13678 et Proctor n. 1635. Praecedit p. 8, ms. Tabula in Repertorium bibliae aureum ordine alphabeti etc.; Nurimbergae, Frider. Crüssner, 1481, Goth., ff. 129, II. 36-37, in fol. (Hain, n. 13873 et Proctor, n. 2151; Argentorati apud Math. Scürer, 1509, Goth. ff. 122 in 4. (Panzer, VI, p. 47, n. 171, et Rosenthal, Cat. 106, n. 4750-52); Lugduni, 1561 in 16; Venetiis, 1581 in 8 et Bononiae, 1628 in 8. Hoc opus noster Gandolfi, p. 71, longe diversum putat esse a praecedenti Figurarum Bibliae, dum e contra Fabricius-Mansi T. I, p. 123 idem esse affirmant. Hanc quaestionem nos decidendam relinquimus aliis.

6. Dictionarium pauperum et speculum salvationis humanae prodierunt cum supra dicto bibliae aureae, Parisiis 1497 in 8 (Tip. Andreae Bocard).

7. Opus Casuum Conscientiae et ipsius Quadragesimale pulchris caracteribus manuscriptum vidit Herrera Genuae apud Magistrum Fulgentium Baldanum.

8. Sermonum volumina aliqua, quibus Concionatores uti consueverant, testantur Forestus, Pamphilus, et Ghirardaccius. Num sunt ea quae n. 3, ex Biblioth. S. Marci Venetiarum recensuimus? Notandum insuper puto: Editio Veneta Figurarum Bibliae apud Georgium de Arrivabenis, an. 1496 correcta et emendata fuit a Magistro Antonio Zerra Senense nostri eiusdem ordinis, his litteris nuncupatoriis: "Fr. Antonius Zerra Senensis Theologo clarissimo Magistro Paulo de Spoleto S. P. dicit. Evenit crebro, pater amplissime, ut imprimendis libris, aut correctorum nescientia, aut impressorum permodica attentione, eorum, qui in enodandis, enucleandisque sacrae historiae difficultatibus, non sine maximis ac diuturnis lucubrationibus, ut de se aliquid memoriae posteris relinquant, solerti studio non parvos subiere labores, famam imo et auctoritatem aliqualiter denigrari, et exinde parvi fieri conspiciamus, quod in praesentis Opusculi Auctorem, maxima eius et Religionis nostrae, qui plurimo fuit decori, ac ornamento, cum iniuria, luce clarius factum cum animadvertissem, maxima cum solertia, attentioneque illud pluries volvens, ac perlegens, mendas omnes, ac errores, et si quid superflui erat, pro ingeniori mei viribus abradens. quod deficeret, subnectens (id enim si priores eius inspexeris impressiones, facile cognoscens) ut impressioni iterum mandetur, curavi, quod et effeci etc.". Post editum Ex purgatorium Clementis VIII, iterum opus correctum fuit a nostrate Magistro Aurelio Plumbinensi, Bononiae Regente, ut asserit dictus Ghirardaccius, dicatumque suis Studentibus Bononiensibus, sicut Rampegolus fecerat suis Neapolitanis". Ita Gandolfi, p. 69.

 

 

 

Referenze:

Etiam Herrera, T. I, p. 53; Torelli, T. VI, p. 276 n. 42, et p. 474 n. 5; et Ossinger p. 732-733 apud quem reperitur Catalogus eorum qui de Rampelogo scripserunt; eius Biblia Aurea veteris et novi testamenti, sive Repertorium Bibliae, aut Liber manualis introdutorius in Bibliae historias figurasque veteris et novi testamenti etc. idem opus esse affirmat etiam Hurter, Nomenclator Lit., Oeniponte, 1906, T. II, col. 741 et eius editiones, quae dicuntur incunabula, fuse describuntur ab Hain in suo Repertorio cit. inter n. 13677-13690, reperitur etiam germanice; et idem Hain n. 13691 indicat eiusdem Rampelogi Quadragesimale, hoc modo... Repertorius Bibliae aureus et Quadragesimale. Neapoli 1496, f. notandum in fine est, in editione operis praedicti peracta Nurembergae per Fridericum Crusfner, an. 1481, auctoris nomen inscriptum fuisse: Ant. Rampigolis de Senis, et in cod. II, V. 137, membr. saec. XIIII Bibl. Nation. Florentinae in fine legitur: Expliciunt figurae Fratris Antonii Rampicholli de Gancia