Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Rampini Innocentius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: RAMPINI INNOCENTIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

RAMPINI INNOCENTIUS

 

 

 

Rampini Fr. Innocentius, Dertonensis, S. Theol. Mag., vir egregiis animi dotibus decoratus, an. 1625 interfuit capitulo gener. Romae habito tamquam Discretus suae Insubricae provinciae, et in eo electus fuit Prior coenobii Genuensis. Duobus post annis perillustri Provinciae Lombardiae praeficitur, et in munere sibi demandato optime se gessit. Die 20 nov. an. 1628 in suis registris scribit Prior Generalis: "Magistrum Innocentium dertonensem Provincialem Lombardiae, commissarium facimus super spoliis bacc. fr. Theophili papiensis, quae versatur inter conventum papiensem et fratrem Christoforum de Varcio". (Cfr. Maiocchi-Casacca, Codex cit. Vol. V, p. 25) Aliqua scripsit, aiunt Herrera, T. I, p. 318; Torelli, T. IV, p. 726; Ossinger, p. 734; et Lanteri, T. II, p. 420, atque nostratis Ioannis Marquesii opus de origine fratrum Eremitarum ex hispanico in Italicum sermonem transtulit sub hoc titulo: Origine delli Frati Eremitani dell'Ordine di S. Agostino, e la sua vera instituzione avanti al gran Concilio Lateranense; tradotto della lingua spagnuola nell'italiana da Innocenzo Rampini del medesimo Ordine. Tortona, Viola, 1620 in fol. Extat quoque in Bibl. Ang. Urbis, cod. 1184 (S. 5. 11), chart. in 8, saec. XVII, ff. 72, ms. cui tit: Considerazioni sopra alcune propositioni, contenute nel libro del P. Fra Giov. Marquez, Eremita Agostiniano, intitolato Origine delli frati Eremitani etc. tradotto in Italiano et stampato in Tortona l'anno MDCXX. Inc.: "Prima propositione, che santo Agostino".

 

 

 

Referenze:

Prodierat opus Ioan. Marquez, Salmanticae an. 1616. Maiocchi-Casacca, Codex cit. Vol. V, p. 25) Aliqua scripsit, aiunt Herrera, T. I, p. 318; Torelli, T. IV, p. 726; Ossinger, p. 734; et Lanteri, T. II, p. 420