Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Baccusi Ippolito

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BACCUSI IPPOLITO

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

BACCUSI IPPOLITO

 

 

 

Baccusi Fr. Hippolitus, Mantuanus, natus est circa medietatem saec. XVI, atque musices artis perinsignis evasit magister ut eius opera praeclara testantur. Ex primioribus is fuit, qui in ecclesiastico cantu introduxit instrumenta, ut voces sustinerentur. De eius religiosa vita fere nihii scimus: fuit certe Ordinis Erem. nobilis alumnus; ast in quo conventu receptus, quando monasticam vitam professus, ubinam sua studia peregerit nobis incompertum est. Ante annum 1570 fuit certissime in nostro S. Euphemiae coenobio Veronae, Cappellae musicae praefectus et ibidem pulcherrimam illam artem impense coluit, quo tempore et Cappellae magister Dominorum de Spilimbergo renuntiatus fuit. Circa an. 1577 Venetiis nostrum S. Stephani coenobium incoluit et an. 1585 Mantuae erat Ecclesiae Cathedralis Cappellae Magister, ubi mansisse videtur usque ad an. 1592 quo nominatus fuit musicus coripheus Ecclesiae Cathedralis Veronensis, hoc in munere manens usque ad eius obitum, qui accidit an. 1609. Eius opera principaliora sunt sequentia:

1. Missarum c. 5 et 6 voc. lib. I. Missa: Illuminare Hierusalem. Missa: Aspice Domine. Missa: Tribularem. Missa: Standomi un giorno c. 6 vocibus. Venetia, 1570. H. Scotus in 4°, C. 5.us exstat in Bibl. de Könisberg.

2. Il 1° lib. de' Madrigali a 5 et a 6 voc. con 2 a 7 et 8 novamente impresso. Venetia, 1570. Gardano. 6 - Stb qu. 4°, 26 Nrn. Exstat Veronae in Bibl. Acad. Mus.

3. Il 2° lib. de' Madrigali a 6 voci con una Canzone nella gran Vittoria contro i Turchi. Venegia, 1572. Scotto in 4°. Reperitur Veronae et Bononiae. Opus dicat: "alli Illustri Signori Academici Philarmonici di Verona". et in frontispicio eiusdem se dicit: "maestro della Musica dell'illustri Signori di Spilimbergo".

4. Motectorum cum 5, 6 et 8 vocib. lib. I. Venetiis, 1579, Rampazettus. Dedic. "Aloysio Balbo Domino et patrono suo semper observantissimo". Reperitur Bononiae, Romae in Acad. S. Caeciliae, ubi adest et aliud exemplar quod affert an. 1580, et Caesanae.

5. Madrigali lib. Terzo a 6 voc. Venezia, Gardano, 1579. Reperitur Romae in Acad. S. Caeciliae, Miscel. C. S. o 2-D. 51. 7. 12.

6. Ipoliti Baccusii Ecclesiae Cathedr. Mantuae Musices Magistri Missarum c. 5, 6 et 8 voc. lib. 2.us nunc primum in lucem editus, Venetiis apud Iac. Vincentinum et Ricc. Amadinum socios, 1585 in 4°. Missae in hoc vol. contentae sunt: Missa S. Stephani a 5. Missa: Vestiva i colli a 5. Missa: Dolce fiammella a 6. Missa: Altro non è il mio amor a 8. Reperitur Caesenae in Bibl. Com., Romae in Acad. S. Caeciliae et Bononiae.

7. Il 4° libro de Madrigali a 6 voc. Ven. 1587. Gardano. Asservatur Romae apud Acad. S. Caeciliae et Mutinae.

8. Il 1° libro delle messe a 4 voci. Venezia, 1588, Gardano in 4°. Reperitur Romae in Acad. S. Caeciliae et Mutinae.

9. Missarum cum 5 et 9 voc. lib. 4. Missa: Intonuit a 5. Missa: Ne reminiscaris a 5. Missa: Benedicta es coelorum Regina a 5. Missa: Laudate Dominum de coelis a 9. Venetiis, 1593, Gardanus. Reperitur Bononiae.

10. Il 1° lib. de Madrigali a 3 voc. Venegia, 1594 in 4°. Asservatur in Bibl. Acad. S. Caeciliae Urbis.

11. Psalmi omnes, qui in Vesperis a Romana Ecclesia cum cantico Magnificat, a 4 voc. lib. 2, Venetiis, 1594, apud Amadinum. Asservatur Romae in Bibl. Acad. S. Caeciliae.

12. Psalmorum qui a S. Romana Eccl. ut plurimum in Vesperis decantantur triplici distinct. 4 voc. lib. 2. Veronae, Franc. a Donnis, 1594. Asservantur Romae apud Acad. S. Caeciliae.

13. Sacrae cantationes, Psalmi et omnia quae ad completorium pertinent. Venegia, Amadinus, 1596 in 4. Romae apud Acad. S. Caeciliae.

14. Missae tres .... 8 vocibus. Venetiis, 1596, Amadinus, Romae apud Acad. S. Caeciliae.

15. Baccusii Hppoliti Ecclesiae Cathedr. Veronae musices praefecti. Psalmi omnes qui a S. Romana Ecclesia in Solemnitatibus ad Vesperas decantari solent, cum duobus Magnificat. Tum viva voce, tum omni instrumentorum genere, cantata commodissimi. Cum octo vocibus. Nunc primam in lucem editi. Venetiis, apud Ricciardum Amadinum 1597 in 4. Opus est dicatum: "Reverendissimo Patri Magistro Angelo Rocchensi Augustiniano, Sanctissimi Domini nostri Sacristae meritissimo, cui scribit: Cum annis ab hinc circiter viginti Venetiis esse mibi contigisset, ubi tu quoque, Rev.me Pater, tunc temporis degebas, factum est, ut magna inter nos oriretur amicitia, cujus memoria, quanvis postea longo locorum, ac temporis intervallo disiuncti fuerimus, sanctissime tamen a me semper culta est; et ut mihi omnes tui in virtute ac honore progressus noti essent diligentissime curavi: et quoties aliquam tibi dignitatis accessionem factam esse audivi, perinde gavisus sum ac si ea dignitas in me ipsum collata esset. Ubi vero te ad Sacristae munus a Summo Pontifice vocatum esse intellexi, et ad eam dignitatem, quae supremae proxima est, quam citatissimo cursu contendere videam, dixi, ac cogitari quiquem potest, quam intimis sensibus gaudeam quantaque voluptate perfundar. Quam animi mei laetitiam, quoniam praesens (mea enim jam ingravescens aetas a tanto itinere capessendo deterreat) indicari tibi non possum, hosce Psalmos, musicis a me notatos rithmis, ad te allegare statui, ut id muneris pro me subeant: quod ut libentius facerem, ea etiam me cogitatio impulit, quod pium pia decent, te quae gravissimis interdum curis, ac laboribus pro Christiana Republ. susceptis, defessum hoc delectationis genere, quo nullum honestius, nullum viro Ecclesiastico convenientius, refici ac recreari solere scio; et quod officium hoc multo melius ipsi, quam egomet praestabunt, cum illi sint hilares, ac laeti, mihi autem omnem prope hilaritatem aetas ademerit. Hos tu, igitur, tamquam meos legatos accipe, et patere, ut te aliquando, dum rebus divinis interes exhilarent, et ad majorem animo concipiendam pietatem excitent, meique apud te memoriam identidem renovent, et in perpetuum teneantur. Quod si feceris magno me abs te beneficio affectum putabo. Vale teque iis, quibus tua virtus digna est, honoribus, pergat divina benignitas exornare. Veronae die 25 Aprilis 1597. Rev.mae Paternitatis tuae deditissimus Frater Hippolitus Baccusius".

16. Psalmi 5 vocibus. Venetiis apud Vincenti, 1602.

17. Le Vergini, Madrigali a 3 voci lib. 2° nuovamente composto e dato in luce. Venetia, Amadino 1605. Asservatur Romae apud Acad. S. Caeciliae, et sequenti epistola opus nuncupatum fuit: "Alla Serenissima Regina del cielo Madre dello humanato Dio. Piacciati, Gloriosissima Vergine, ricevere queste mie poche balbutienti fatiche, da me cantate in quest'ultima parte de' miei giorni con quel più puro affetto che per me si è potuto: et se io pieno di macchie di peccati, ho havuto ardire spiegare queste tue sante lode, la tua gran benignità fia quella che scusi la mia imbecillità, et che mi doni tanta gratia, che io possi spendere in salute de l'anima mia, questo poco di vita che mi resta. Umilissimo, et devotissimo servo frate Ippolito Baccusi".

18. Stanze dell'Ariosto e del Tasso a 3 voci. Venezia, Riccardo Amadino, 1594, in 4°.

19. Magnificat a 4 voci. Chorb. 1597. Ms. Bononiae M.

20. Missa a 8 voci del 5 tono. Ms. Bononiae Catal. 2. 242.

21. Si bona suscepimus a 6 voc. Ms. 11 in Briey. et in Bibl. Rudolphina.

22. Magnificat a 4 voci, 3 Madrigali, 1 Mottetto. Ms. in Bibl. Monacensi 218, 53, n. 257.

23. Missa: Aspice Domine. Ms. in Bibl. Breslaviensi, ubi reperiuntur mss. etiam 8 Mottetti.

24. Surrexit Christus, 6 vocibus. Ms. in Bibl. de Gesellschaft der Musikfreunde, Viennae in Austria.

25. Regulae spiritualis melodiae, seu liber spiritualium cantionum. Antuerpiae, 1617. Sed haec est forsan secunda editio.

26. Questo è quel chiaro fonte, in Collect.: L'amorosa caccia apud Ang. Gardano, 1588.

27. Ninfe leggiadre a 9 voc. in Collect.: Dialoghi musicali apud eundem Ang. Gardano, 1590.

28. Canzoni a 5 voci in Collect.: I diporti apud eundem Ang. Gardano, 1601, et aliae Cantationes in Collect.: Il Trionfo di Dori eiusdem Ang. Gardano, Venezia, 1592, et Antuerpiae 1596 apud Phalese.

29. Io me ne vo, a 3 voci in Giardinetto, editoris Bozi, 1588.

30. Deh! torna a me, mio sol, a 3 voci in Fiori musicali. G. Vincenti, 1592.

31. De l'amato chi ama a 5 voci in De' floridi virtuosi, 1590 eiusdem G. Vincenti.

32. Madrigali - Un giorno a pale sacro; Misera non credea, 2° p.; Ma che squallido; Nuova Spoglia; l'Autunno in collect Fiori Musicali G. Vincenti et Ang. Gardano, Venetia, 1588, 1590, 1592, 1598, 1601.

33. Dolce mia pastorella in Florindo apud Amadinum 1596; item in Paradiso apud Phalese, 1596 una cum Qual presso e quel rubino a 5 voci.

34. Quattro madrigali: Solo e penoso: Si ch'io mi cred'homai: Occhi miei: lacrime in Paradiso apud Phalese, 1601, Antuerpiae.

35. Aliae Opellae Baccusianae inveniuntur in collect. D. Andreae Ravernage sub titulo: Harmonia celeste di diversi eccellentissimi musici, Anverse, Pier Phalese, 1593 in 4°; in Symphonia Angelica edita ab Hubert Waelrat, Anverse, Pier Phalese, et Iean. Bellese, l594 in obl.; in Melodia Olympica domini Pier Phillips angli, et in aliis collectionibus.

 

 

 

Referenze:

F. J. Fétis: Biographie universelle de Musiciens, Paris, 1860, T. 1, p. 183, Rob. Eitner, Quellen Lexicon, Leipsig, 1590. VoI, I, p. 257;

Firmin Didot freres, Nouvelle Biographie Generales, Paris, 1858, T. IV, p. 45, ubi de Baccusio legitur: "Il fut maitre de chapelle de la Cathédrale de Verone verse 1592, et fut un des primiers musiciens qui, pour soutenir les voix dans la musique d'église, y iviguirent de istruments jonant à l'unison des voix"