Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Ravalli Ioannes Paulus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: RAVALLI IOANNES PAULUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

RAVALLI IOANNES PAULUS

 

 

 

Ravalli Fr. Ioannes Paulus, an. 1553 ad vitam ingressum fecit Ferrariae, ubi adhuc impubes ad philosophicas et mechanicas disciplinas sese totum dedit. Religionem Augustinianam in Congregatione Lombardiae intratus Theologiam etiam summopere coluit, ita ut per tres dies non dubitavit publice sustinere: Quaecumque de SS. Trinitate disputavit Aegidius Romanus esse veritati consona. A quibus non discrepare quae de eadem Gregorius Ariminensis, Thomas de Argentina et Alphonsus Toletanus litteris monumentisque mandarunt. Ferrariae Sacram Scripturam docuit, et multa instrumenta mechanica confecit. Fuit suae Congregationis Visitator, Definitor, Procurator ac demum, anno videlicet 1606, Vicarius Generalis. Tribus post annis decubuit et ad eius sepulturam imposita fuit haec inscriptio: Frater Ioannes Paulus Ravalius Ferrariensis post palmam inter litteratos, dignitateque fulgentes suae Congregationis assecutam, eiusdem Prior, hic (videlicet Ferrariae) omnium dolore apopleticus obiit die Sancti Andreae anno M.DC.IX aetatis annorum LVI. Typis mandavit:

1. Pinax. Humanae vitae descriptio, sive de tribus humanarum actionum rectoribus, iuxta Platonem, qui meditatione hac in tabulam cebetis explicantur etc. 1585.

2. Phoenix in Lactantij Firmiani carmina de Phoenice Rhapsodia.

 

 

 

Referenze:

Calvi, Delle Memorie Istoriche della Congreg. di Lombardia, p. 413-415 ubi et eius effigiem refert; et Lanteri, Postrema Saecula Sex Religionis August., T. III, p. 396