Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > R

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: R

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

R

 

 

 

Reatinus Fr. Nicolaus, alumnus provinciae Umbriae atque Reatini coenobii, vixit saec. XVI labente et XVII ineunte. Fuit S. Theologiae Magister, in divinis magni nominis, ac concionator eloquens, disertusque. Concionari meruit igitur coram Pontifice Clemente VIII, ac plurimis in urbibus Italiae. Uti suae Umbriae Provinciae Discretus interfuit an. 1608 et an. 1630 capitulis generalibus Romae celebratis, et in capitulo an. 1636 electus evasit causarum iudex ac Ordinis Procurator Generalis, quod quidem munus singulari sollecitudine, fide et diligentia exercuit. Mense augusti tamen insequentis anni 1637 vitam cum morte commutavit, eique suffectus est eo in munere Mag. Aegidius Consonius Mediolanensis, maiori fastigio dignus. Ab eo extant:

1. Oratio habita coram Clemente VIII, Cardinali Montelparo dicata, et anno 1605 typis mandata.

2. Conclusiones et disputationes in octo libros Physicorum Aristotelis. Inc.: "Conclusiones primi libri physici. Prima conclusio de rebus naturalibus". Exactius titulus est scquens: Compendium 3.um in 8 libr. Phys. Ar.lis cum aliquibus theologicis quaest.bus, quae continentur in hoc libro... quibus philosophicas conclusiones comprobare nititur.

3. Quaestiones theologicae de visione Dei, de Trinitate, de Angelis, de Creatione, de Incarnatione et de Sacramentis novae et veteris legis, adiecto indice totius codicis. Inc.: "Impossibile est in hac vita cognoscere quid sit Deus...". Haec duo postrema opera sunt Romae in Bibl. Angelica, cod. 1015 (R. 6. 30) chart. in 8. saec. XVII, pp. 292. Olim fr. Io. Bapt. de Reate, ex dono R. P. Io. a Turricella. Latuerunt Ossingerum, in Bibl. August., p. 737.

 

 

 

Referenze:

Herrera, T. II, p. 197; Elssius, p. 516; Narducci, Catal. Codd. Mss. Biblioth. Angelicae (Romae 1892), p. 421, et Analecta Aug., Vol. X, pp. 302, 446, 454, et 464