Pavia: battesimo di Agostino
RECEPUTO IOANNES BAPTISTA
Receputo Fr. Ioan. Baptista, Romanus, S. Theol. Mag., ut habetur in Actis Capituli Gen. Romae an. 1645 habitis, vir fuit magni nominis in sua Romana Provincia. An. 1625 erat Bacc .et interfuit comitiis gener. Romae hoc anno Iubilei tamquam Discretus Provinciae Sardiniae, prout etiam adstitit sequenti capitulo ut Provincialis Romanae suae Provinciae an. 1630, et an. 1636 ut eiusdem Prov. Discretus, atque Prior S. Augustini de Urbe. Vir doctissimus reliquit quinque Volumina conceptuum praedicabilium italico sermone, quae mss. asservantur in Bibl. Angelica de Urbe, quaeque ita describuntur ab Henrico Narducci in Catalogo mss. dictae Bibliothecae, p. 497-98.
1. P. Ioannis Baptistae Romani, ut in veteri catalogo inscribitur, Sylvae conceptuum praedicabilium, italico sermone, tomus primus. Inc.: "Attioni varie mirabili di X.°", Cod. 1209 (S. 6. 1) in 4. saec. XVII, pp. 560.
2. Eiusdem Sylvae, Tomus secundus, praevia tabula. Inc.: "Sopra Maria Vergine SS. miscellanea". Cod. 1210 (S. 6. 2.), in 4, eadem manu qua supra, pp. 580.
3. Eiusdem Sylvae. Tomus tertius. Inc.: "Arme potentiss.a dell'oratione". Cod. 1211 (S. 6. 3), in 4, eadem manu qua superiores duo, pp. 600.
4. Eiusdem Sylvae, tomus quartus, praevia tabula. Inc.: "Delle lagrime come. Non v'è moneta". Cod. 11212 (S. 6. 4) in 4, eadem manu qua superiores tres, pp. 614.
5. Eiusdem Sylvae, tomus quintus, praevia tabula. Inc..: "Introdutioni varie applicabili a materie et a Santi". Cod. 1213 (S. 6. 5) in 4, binis columnis, eadem manu qua superiores quatuor, pp. 662.