Pavia: battesimo di Agostino
REGINI NICOLAUS
Regini Fr. Nicolaus, Picenae Provinciae filius, die 13 dec. 1927 in conventu Bononiensi, inopinato morbo correptus, placidissime obiit in Domino. Recineti die 13 martii 1874 ortus, decimum sextum aetatis annum agens, Carpineti n. s. habitum sumpsit et, tyrocinio laudabiliter exacto, die 6 aprilis 1891 votorum professionem emisit. Burgi ad Bovianum labore, sollertia, praecibusque ad Beatissimam Virginem fusis, studiorum salebras devicit. Sed virtutem doctrinis potiorem habuit. A XIII Kalend. Octobris an. 1896, quo rei primum divinae operatus est, ad extremum usque diem, virtutis morumque probitatis laude floruit, qua permoti superiores eum in Ven. Provinciae Definitorium adscrivere, et Tolentini, Castrifidardi, Amandulae domibus praefecerunt. Lucrari Deo animos, peculiari amore suam Provinciam prosequi, utilitati confratrum consulere ei semper in animo fuit. Scripsit atque edidit: Pio Manuale del divoto di S. Nicola da Tolentino. Roma, Ditta Tip. Gianandrea e C. 1910 in 16.
Referenze:
Analecta Aug., Vol. XII, p. 199, a quibus haec ad literam accepimus