Pavia: battesimo di Agostino
REGIO ALPHONSUS
Regio Fr. Alphonsus, S. Theol. Mag. Urbeveteri ortus, Augustinianae Romanae Provinciae postea clarus alumnus, vir doctus ac vitae honestate insignis, an. 1587 Regens in Ariminense nostro studio interfuit comitiis gener. Romae celebratis tamquam Discretus Provinciae Lombardiae. Praefuit deinc suae Romanae Provinciae et capit. gener. Romano an. 1598 adstitit, sicut et alio gener. capitulo Recineti an. 1602 habito tamquam Discretus Provinciae Calabriae, et prout Definitor suae Romanae Provinciae generalibus comitiis Romanis an. 1608, in quibus constitutus fuit litterarum Revisor, atque in Provincialem Provinciae Siciliae electus. Post haec in actis Capitulorum Generalium non amplius apparet, ac videtur illum sese recepisse in patria Urbevetano coenobio, ubi vitam finivit. Edidit: Resolutiones casuum conscientiae habitae in clericorum Congregatione intra Episcopales Urbeveteris aedes. Romae, Typ. Zanetti, 1621 in. 4.
Referenze:
Herrera, T. I, p. 66, et Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 119