Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Regio Prosper

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: REGIO PROSPER

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

REGIO PROSPER

 

 

 

de Regio Ven. Prosper, Provinciae Romandiolae alumnus, S. T. Doctor Parisiensis, sanctitate et meritis clarus, an. 1318 iam erat, uti videtur, unus ex probatissimis et senioribus Ordinis magistris. In capitulo enim generali Arimini eo an. celebrato, decretum fuit: "Studentium in aliquo studio de Italia pro presenti anno sit examinator Ven. Magister Prosper de Regio. (Cfr. Analecta Aug. Vol. III, p. 225)". Ipsius notabilem humilitatem B. Iordanus de Saxonia, eiusdem eximius discipulus, hisce commendavit verbis: "Item exemplum experimentaliter cognovi de Venerabili viro in Ordine, scilicet M. Prospero de Regio, Sacrae theologiae professore, cuius studens fui olim Bononiae. Ipse enim hanc virtutem habuit, quod si aliquando verbum durum dixisset alicui fratri, quantumcumque parvum, ipse semper antequam dormiret, mittebat pro fratre illo, et sibi humiliter petebat indulgeri. Quam etiam humilitatem mihi indigno saepe exibuit". Quoniam in opuscolo infra notando dicitur Ordinis Generalis, nec tamen in Generalium serie ipsius nomen reperitur, idcirco noster Herrera suspicatus est, ipsum in aliqua Generalatus vacatione tanquam Vicarium Generalem Ordinem gubernasse.

1. In quatuor sententiarum Commentaria scripsisse, ait Gandolfo, p. 306, a qua haec accepimus, testatur Angelus in Biblioth. Scholastica, et non obscure colligitur ex opusculo sequenti:

2. Compilatio opinionum ordinata per fratrem Prosperum de Regio, fratrum heremitarum ordinis S. Augustini, secundum quod materia quatuor librorum sententiarum requirit. Cod. 104, classis III, Biblioth. ad S. Marci Venetiarum, saec. XV, inter ff. 87-110. (Cfr. Valentinelli, Biblioth. Ms. ad S. Marci Venetiarum, T. II, p. 67). Opus postea impressum sub titulo Quaestio dignissima, et utilissima de sensibus interioribus Reverendissimi et eximii Doctoris M. Prosperi de Regio Ordinis fratrum Eremitarum S. Augustini, eiusque Ordinis Generalis meritissimi, sumpta ex quaestionibus ab eo Parisiis disputatis supra prologum libri Magistri Sententiarum. Bononiae ex officina Iacobi de Benedictis, 1503 in 4, post opus: De cognitione animae Fr. Augustini de Ancona editum ab Augustino Placentino. Extare in Bibl. Estensi docet Tiraboschi, Bibliotheca Modenese, ubi de aliis opp. mss.; et iterum Caesenae an. 1626 promovente Mag. Angelo Vantio. (Cfr. et Frabricius-Mansi, l. c., T. V, p. 323).

3. Comment. in quatuor Evangelia. Ms. 

 

 

 

Referenze:

Ossinger, p. 737-738, qui refert auctores, de nostrate Prospero scribentes