Pavia: battesimo di Agostino
RENOGLI BONAVENTURA
Renogli Fr. Bonaventura a S. Rosalia, ortus est Mediolani anno 1665. In patria SS. Cosmae et Damiani coenobio Congregationis Augustinensium Discalceatorum an. 1683 mense Septembri solemni vota nuncupavit. Propter eximias eius virtutes atque animi ingeniique dotes nec non scentiarum culturam, variis profecto muneribus exornatus merito fuit, scilicet Magistri novitiorum, concionatoris, Prioris Provincialisque in mediolanensi provincia. Tandem cum prae sua modestia et humilitate ad summam nominis amplitudinem pervenisset, octuagenario major Cremonae obdormivit in Domino, anno 1745. Typis edidit: Anagrammi puri sillabici latini e volgari. Milano, 1740. Continet hic libellus decem millia anagrammata, quorum pleraque sunt in laudem Immaculatae Conceptionis: ex his 7500 sunt educta e verbis salutationis Angelicae.
Referenze:
Ossinger, Bibliotheca Augustiniana, p 976; Roskovany, T. III, p. 600 et Tani, Commentaria Episcoporum et Scriptorum, p. 79