Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Ricca Iacobus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: RICCA IACOBUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

RICCA IACOBUS

 

 

 

Ricca Fr. Iacobus, Ligur de Civetia, anno 1796 ex honestis parentibus natus, mature Augustiniano habitu se induit. Studuit Perusiae, ubi magistros habuit PP. Mauritium Semeria et Philippum Angelucci, qui de eo anno 1821 scribebat: Religiosam vitam ducens, ingenium quod possidet, assiduo studio augere nititur, summaque omnium laude in festo D. Catherinae 10 propositiones de Ecclesia eiusque Supremo Capite publice defendit. Duobus annis transactis fit Lector, et mense Septembri 1826 examinatus fuit ad Collegium et Regentiam.

Die vero 12 ianuarii 1831 laurea magistrali condecoratus fuit. Quae in vita sua fecit et munera quae obivit, sic perstringuntur a R.mo P. Generali Micallef in littera circulari diei 4 septembris 1861, cuius tenor sequens est: "Sicuti Domino placuit, sic factum est: sit nomen Domini benedictum. Haec patientis Iobi verba a nobis identidem ingeminanda ob expulsionem fratrum nostrorum a propriis conventibus, nunc ob etiam calamitatem veniunt repetenda. R.mus namque P. Mag. Iacobus Ricca, primus inter quatuor, qui in munere Urbis assistunt, non procul a Portu Mauritio in Liguria, qua infirmitatis causa perexerat, Sacramentis omnibus a se expetitis et devotione susceptis, die 29 augusti, et secunda infra octavam S. P. Augustini, cujus pietate tenebatur, asthmatico morbo correptus aetatis anno 65 supremum diem obiit.

Hic a teneris annis Institutum nostrum amplexus, illico tum virtutum, tum ingenii non obscurum specimen praebere coepit. Nil mirum propterea, quod nostratibus estraneisque summopere acceptus, praecipuos honores tum in Religione tum estra fuerit consecutus. Bis enim Generalis Assistens, semel Procurator Ordinis electus est: extra vero S. R. Congregationis Consultor in Archigymnasio Romano per annos triginta S. Scripturae Professor, Clerique Romani Examinator fuit. In hisce muniis obeundis desteritate et sagacitate semper excelluit, et in S. Scriptura praesertim, cuius studio summopere exarsit. Praeter aliam enim scientiarum suppellectilem erat etiam "Hebraeo simul et Grajo Latioque venustus" eloquio.

Confidimus itaque, postquam toties in hac epistola Omnipotentis Dei ad suas creaturas missa voluntatem Illius fuerat perscrutatus, nunc non amplius per speciem et in aenigmate, sed revelata facie in coelis illam contemplari etc. (Cfr. Reg. 259 p. 178). Post ipsius obitum pluries ab immortali Pontifice Pio IX coram nostratibus fuit honorificis verbis commendatus. Reliquit eruditam dissertationem super lib. I Fr. Xaverii Patritii e Soc. Iesu de interpretatione Scripturarum typis editam Ramae 1844 sed absque ulla indicatione. Est in Bibl. Angelica in Miscel. C. 5. 88 n. 15.

 

 

 

Referenze:

Lanteri, Postr. Saec. Sex, Tom. III, pag. 350, et in Eremis Sacris, Tom. II, pag. 238