Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Ricci Bartholomaeus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: RICCI BARTHOLOMAEUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

RICCI BARTHOLOMAEUS

 

 

 

Ricci Fr. Bartholomaeus, Neapolitanus, in patrio S. P. Augustini coenobio, ubi Augustinianam tunicam induerat, ab an. 1645 ad an. 1653, quo renuntiatus fuit Lector, omnia sua studia perfecit. Docuit inde Panormi, Suessae, Firmi, Florentiae atque Neapoli. An. 1662 renuntiatus fuit, Regens ac non multo post S. Theologiae Magister; an. 1672 Neapolitani conventus Prior et an. 1673 Provincialis Provinciae Terrae Laboris, quam iterum iterumque rexit uti Neapolitanum S. Augustini conventum. Fuit insuper regii patrii theologorum collegii decanus et an. 1689 Italiae Assistens Generalis. Vir integritate morum, praestantia virtutum, regularis observantiae zelo, rerumque gerendarum peritia non semel atque iterum, sed pluries probatus in Domino obiit an. 1700. Edidit quae sequuntur:

1. De actibus humanis eorumque differentiis et proprietatibus Libri III additis duabus elucubrationibus altera contra usum probabilitatum, altera contra IX propositionem damnatam. Neapoli, 1683, I vol. in 4. (Cfr. Bocca, Cat. 223, N. 518).

2. Sexaginta quinque propositionum ab Innocentio XI proscriptarum per distributas disputationes solida et clara confutatio. Neapoli, 1687, I vol., in 4 (Cfr. Aureli, Bibliopola Rom. Cat. 43, N. 283.

3. De sufficientia attritionis ad iustificationem in Sacramentis Baptismi et Poenitentiae. Romae 1690, 1 vol. in 4. (Cfr. Bocca in suis catalogis): item ibidem an. 1706, in 4.

4. In Historiam Pelagianam P. M. Bartholomei Riccii Dissertationes tres. Extant in Cod. 1188 (S. 5. 15) Biblioth. Angelicae Urbis, ff. 46, sicut etiam sequentes eiusdem auctoris Postillae, quibus graves Cardinalis de Noris in suis Vindiciis Augustinianis redarguuntur errores, et quibus additur aliquid adiutorii gratia. (Cfr. Narducci, cat. cit., p. 493-94).

 

 

 

Referenze:

Lanteri, Postrema Saec. Sex Relig. August., T. III p. 385; Lopez, Additamenta ad Crusenii Monasticon, T. II, p. 125, et Hurter, Nomencl. Lit., T. IV (1910) col. 617 in nota