Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Rigolio Hieronymus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: RIGOLIO HIERONYMUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

RIGOLIO HIERONYMUS

 

 

 

Rigolio Fr. Hieronymus, Cornuetanus, S. Theol. Mag., postquam in variis insignioribus Ordinis gymnasii nostrates alumnos docuisset, et in pluribus coenobiis prioratum gessisset, atque romanam etiam provinciam administrasset, an. 1625 eligitur Assistens Citramontanus. Anno autem 1630 die 18 maii Romae universo Ordini praeficitur. Vir fuit ambitionis expers, qui ab Urbano VIII iussus per aliud sexennium Augustinianae Familiae praeesse, onus et honorem modeste recusavit. Ex eius nutu et imperio P. Mag. Fr. Thomas Herrera Hispanus, Alphabetum Augustinianum Romae conficiendum aggreditur. Ab eodem Herrera, T. I, p. 348 dicitur, homo pius, aetate senex, corpore mediocris, zelo. Religionis ardens, vitae et morum integritate adeo conspicuus, ut Urbanus VIII Summus Pontifex, cum Michäel Paludanus et Ignatius Dicherius nostrates Belgae in patriam reversuri Suae Beatitudinis pedes oscularentur dixerit: "Habetis Generalem virum sanctum". Septuagenario maior, mense iunio an. 1637 pie obiit. Ita Lanteri, Erem. Sacrae Aug. Part. I, p. 314 ex Elsio, p. 290 et Attardi p. 294. Reliquit mss. sui Generalatus litterarum Regesta. In Bibl. Giovardiana Verulanae Civitatis in Cod. 328 (C. XXXIX) asservatur quoddam eius diploma quo nominat Fr. Andream Ferro Verrulano fondatore e Priore perpetuo di un convento dello stesso suo Ordine eretto da lui in Santo Padre, Diocesi di Aquino. Da Roma anno 1635.