Pavia: battesimo di Agostino
RINALDI IOANNES THOMAS
Rinaldi Fr. Ioannes Thomas, S. Theol. Magister in civitate Burgi S. Sepulchri piis, honestisque parentibus die 14 Iulii 1705 natus est; eius tamen familia a Monte Pessulano in Gallia Narbonensi originem traxit. Humanis ab adolescentia litteris versatus, deinde Ordinis Erem. S. Aug. Perusiae professus, Romae Philosophiae et Senis Theologiae operam dedit. In eodem Senensi coenobio litteras humanas et divinas mira eruditione professus est. Fuit quoque doctor Regens in nostris collegiis Genuae, Florentiae, Perusiae, Mediolani, Patavii, Bononiae ac Romae; ideo tanto studio et labore pluribus Magistris Ordinem illustravit. In lingua sancta, graeca, gallica et syriaca expertus fuit. Innumeras theses philosophicas et theologicas erudite, humili quoque modo sustinuit, quarum aliquae excussae fuerunt, aliquae asservabantur in coenobii S. Sepulcri Bibliotheca ineditae. Concionibus maxime claruit. In mystica Theologia et animarum directione valde enituit, morumque probitate et regulari observantia refulsit.
Senis in Tuscia mulier quaedam nobilis volens eius pudicitiam labefactare, iniiciens in eum manus, statim ab ea declinavit. Inter Genuam et Mediolanum a militibus captus, omnibusque, excepta linea veste, expoliatus, deinde verberibus affectus in medio viae relictus fuit. Persecutiones innumeras, calumnias, et alia indigna patienter perpessus est. Praefecturam provinciae Umbriae constanter recusavit; sed, Praesule Generali precipiente acceptavit. Studuit, docuit, scripsit, praedicavit, sed semper aegra et infirma valetudine. Tandem vitae cursum confectus in morbum convulsivum incidit, propter quem septuaginta dies ac noctes cum acerbissimis doloribus insomnes duxit. Postea praedicto sui obitus die, in suo conventu Burgi S. Sepulchri plenus meritis migravit in coelum an. 1763, die 4 novembris. A Clemente Pp. XIII, cui acceptissimus erat, et ipsius e vita discessus ignotus, Episcopus Porphiriensis, et Sacrarii Apostolici Praefectus inauguratus fuit. Scripsit itaque:
1. Vita, virtù, morte e miracoli di Suor Maddalena Niccola Rinaldi religiosa Professa del Terzo Ordine del Padre Sant'Agostino scritta dal P. Maestro Giov. Tommaso Rinaldi del medesimo ordine, fratello della serva di Dio. Asservabatur in Archivo Conventus S. Sepulchri uti constabat ex libro Rerum Memorabilium dicti conventus, p. 281 et 303 et in quo insuper legebatur:
2. Index omnium disputationum Historic. Critic. et Apologeticarum ipsius praelaudati Magistri Io. Thomae Rinaldi. Haec hausi ex memoria ms. asservata in Archivo Ordinis. Sed ipsius habentur etiam:
3. Theses historico-dogmaticae de Romanis Pontificibus saeculi secundi. Impressae.
4. Theses historico-dogmaticae de liturgia graecorum, et orientalium. Impressae.
5. De persecutionibus I. et II. saeculi. Florentiae, 1743.
Referenze:
Lanteri, Postr. Saec. Sex Rel. Aug., T. III, p. 354, ubi ex nostrate Berti in suo Breviario hist., T. II, (Bassani, 1838) p. 246 vocatur: "Librorum helluo"