Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Rinalducci Simon

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: RINALDUCCI SIMON

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

RINALDUCCI SIMON

 

 

 

Rinalducci B. Simon de Tuderto, Ordinem S. Augustini amplexus, ad Lectoris munus exercendum delectus fuit, et quia magnae sanctitatis vir erat, Prioris Provincialis officium pluribus in locis exercuit. Primam lucem aspexerat Tuderti an. 1280, et egregius concionator, meritis, virtutibus miraculisque clarus evasit. A quibusdam aemulis suis graviter accusatus, quamplurima gravia incommoda atque improperia, propter in eum apud Priorem Generalem calumniosas delationes passus est, quae tamen Christum Dominum imitatus summa patientia sustinuit. Nonnullis monasteriis praefuit; quamplurimis in locis praedicavit; poenitentiae sese dedit; vitae sanctitatem excoluit ac prophetico spiritu non caruit, quod palam ostendit, dum Bononiae concionaretur: inibi enim publice coram populo in ultima concione obitum suum instantem praedixit. Ad superna fastigia igitur gloriose ascendit die 20 aprilis an. 1322, cuius intercessione plurima post eius obitum illuxerunt miracula, quae in tribus processibus authenticis manuscriptis continentur. Large de eo disseritur in Opere Bollandiano T. II, Aprilis inter pp. 819-831, in quibus inter alia haec leguntur: "Magna accessit celebritas per B. Simonem Tudertinum, doctrina theologica et concionatoria facultate magnum, maiorem tamen sanctitate...". Illius cultus immemorabilis confirmatus fuit die 16 martii an. 1833. De eius scriptis noster Herrera haec habet: Liber Ms. Sermonum Festivorum ipsius in Conventu Tudertino S. Praxedis asservatur usque in praesens. Pergamenaceus. Hos sermones Io. Bapt. Possevinus p. 115 vocat: "plenos doctrina et sanctitate". Sed liber iste, exclamat Gandulphus, p. 326 "ut audivi dum Perusii anno 1701 degerem; heu incuria! amplius non estat". Celebrant Tudertinum nostrum. B. Henricus de Wrimaria, qui de illo haec habet: "Quartus fuit frater Simon de Tuderto, vir sanctus, qui Bononiae, vitam presentem deifice claudens, suum obitum publice coram populo in ultima sua predicatione predixit, et magnis miraculis ibidem claruit". 

 

 

 

Referenze:

Analecta Aug., Vol. IV, p. 328, B. Iordanus de Saxonia, Coriolanus, Pamphilus, Herrera, Torellius, Ossinger, p. 736, Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. I, p. 179 aliique Augustiniani Scriptores, quibus accedunt Io. Baptista Possevinus, in Libro de Sanctis ac Beatis Tudertinis, Perusiae, 1597, p. 115; Carolus Sigonius libr. III de Episcopis Bononien. ad an. 1333, p. 136, Bzovius in Eccles. Annal. ad an. 1333; Iacobillus, Maraccius in Bibl. Mariana, p. 370; Fabricius-Mansi, Bibl. Latina Mediae et Infimae Act., T. V, (Florentiae, 1858) p. 486 aliique permulti.