Pavia: battesimo di Agostino
de RIPA BASILIUS
de Ripa Fr. Basilius, quamvis a quibusdam nostratibus ob diuturnum incolatum Brixiensis nuncupetur, tamen fuit revera e Ripa apud Lacum Sebinum, Bergomensis ditionis. Iuvenis praecocis ingenii, vix 14 annum expleverat, et jam cursum omnium minorum facultatum compleverat, nec minori deinde celeritate superiores disciplinas didicit. An. 1462, aetatis suae 18, religionem Augustinianam amplexus est, eamque virtutibus, doctrinis et exemplis illustravit. Brevi tam excellens verbi divini disseminator evasit, ut in capitulo Alexandrino suae Insubricae Congregationis an. 1473, concionatoris generalis munus illi demandatum fuerit, in eoque confìrmatus anno insequenti. Observantiae fervitus zelator semper apparuit, ac ideo B. Bartholomaeo de Palatiolo summopere acceptus. Cum esset Brixiae an. 1492-94 Prior, optimam bibliothecam praetiosis voluminibus conflatam instruxit. An. 1500 ad primam suae Congregationis dignitatem elevatus, ac demum ad gubernium conventuum Bergomensis et Brixiensis in cuius munere placida morte spiritum emisit an. 1505. Opera, quae exaravit, quaeque asservabantur ms., Brixiae in Bibliotheca S. Barnabae, sunt:
1. De vita privata ad Rev. P. Benignum de Ianua. Inc.: "Varios de te loquentium suscitasti sermones amicorum".
2. Vita B. Bartholomaei de Palatiolo ad Paulum de S. Genesio Episcopum Helenopolitanum Augustinianum.
3. Parabolica descriptio ficulneae et cucurbitae. Inc.: "Ficulneam in agello suo Colonus quidam plantavit".
4. Conciones Adventuales et Quadragesimales, Tom. 2, a Pamphilo nostro f. 100 omnes distincte enumeratae, videlicet: In Adventuario: de laudibus Sacrae Scripturae, de miraculis, de spe, de Verbo incarnato, de laudibus S. Ioannis Evangelistae, de educatione filiorum, de adoratione Magorum. In Quadragesimale: De dignitate Verbi Dei, de caritate, de conversione hominis, de virtute poenitentiae, de iuxte vivendo, de iudicio universali, de confessione, de abstinentia, de cognitione peccatorum, de coscientia, de iudicio temerario, de lingua venenata, de laudibus virtutibus etc.
5. In Ius Canonicum libellus.
6. Orationes in Coena Domini.
7. Orationes habitae in pluribus Capitulis Congregationis.
Referenze:
Calvi, Delle Mem. Istor. della Congr. Osserv. di Lombardia dell'Ord. Erem. di S. Agost., Milano, 1669 p. 172, et in Scena letteraria degli Scritt. Bergamaschi, Bergamo, 1664 p. 68; Possevinus p. 208; Torelli, Secoli Agost., T. VII p. 540; Gratiani Thom., Anastasis August., Antuerpiae, 1613, p. 49; Gandolphus, Dissertatio hist. de 200 celebr. August. Script., Romae 1704, p. 95; Ossinger, Biblioth. August., Ingolstadii 1768, p. 747; Lanteri, Postr. Saec. Sex Religionis August., Tolentini, 1859, Tom. II, p. 53