Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Ripa Isidorus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: RIPA ISIDORUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

de RIPA ISIDORUS

 

 

 

Ripa Fr. Isidorus, Mediolanensis, Genuae antequam provincia Mediolanensis Excal. initium sumeret, in Discalceatos habitum Augustinianum assumpsit. Vir fuit pietate ac fìdei zelo summopere conspicuus, ac ideo in magna existimatione habitus, non solum apud suos, sed et apud alios in utraque provincia, eisdem magna cum laude praefuit. Sacris concionibus indesinenter deditus, plura quadragesimalia in civitatibus Italiae cum ingenti animarum fructu usque ad vitae exitum habuit, qui accidit Mediolani, die 14 iunii 1705, aetatis suae 75. Praelo tradidit atque ms. reliquit quae asservabantur Mediolani in Bibl. conventus SS. Cosmae et Damiani, opera sequentia:

1. Vita di S. Rosalia, Milano, Tip. Franc. Vigone, 1696, in 12.

2. Applausi poetici per la gran Romita e Vergine S. Rosalia di Palermo. Milano, Tip. Franc. Vigone, 1696 in 8.

3. Prediche Quaresimali, Vol. 2, in fol.

4. Discorsi sacri, Mss.

5. Miscellanea varia, tam latino quam italico sermone conscripta, Ms.

 

 

 

Referenze:

Ossinger, p. 748, et Tani, Commentaria, cit., p. 105, ex Philippo Argelati in Bibliotheca Script. Mediolanensium, T. II, part. I., col. 1229