Pavia: battesimo di Agostino
de RIPIS IOANNES
de Ripis Fr. Ioannes, S. Theol. Mag., anno 1476 die 1 Martii, Prior Conventus Bononiensis a Generali confirmatur, et die 1 maii an. 1478 reeligitur usque ad an. 1479; "quia Patres et Fratres, ut legitur in Ordinis Actis, et D. Ioannes de Bentivoliis de suo regimine dederant testimonium". Die vero 5 aprilis an. 1479 usque ad generale capitulum illi magistratus prorogatur. An. 1481, die 27 aprilis, coenobio Bononiensi filiis propriis destituto in filium adsciscitur his hononificis verbis: "Sed cum conventus noster S. Iacobi de Bononia magnus et gloriosus sit, et ad ipsum gubernandum atque regendum sit propriis filiis destitutus, viderimusque iam per longam experientiam te in gubernatione eius conventus solertissimum extitisse, divinum cultum servandum, bona temporalia augendo pacem conventus manutendo et denique tum temporalia cum spiritualia directo tramite dirigendo; et alliciendo magnates, et cives nobiles ad ipsius conventus devotionem... te in eiusdem filium creare inducimus... quod tanto etiam fecimus libentius quanto crebriores preces praecipui benefactoris praenominati conventus magnifici D. Ioannis de Benivoliis ad id faciendum nos induxerunt".
An. 1489 electus fuit Discretus provinciae Romandiolae pro capitulo generali. (Cfr. Analecta August., Vol. VIII, p. 432); an. 1496 die 18 iunii fuit iterum constitutus Prior conventus Bononiensis, (Ibid. Vol. VIII, p. 26) et an. 1505 intenfuit capitulo generali Perusiae celebrato ut Definitor suae provinciae (Ibid. Vol. IX, p. 14). Neque solo regimini Ioannes intendebat, sed scholasticis studiis operam navabat. Anno quippe 1481 die XV septembris typis M. Balthassaris de Hiruberia impensis diligentique cura sacre theologie Magistri iohannis de ripis conventus sancti iacobi de bononia prioris. Et venerabilis lectoris fratris simonis de Vergaria ordinis dicti S. Augustini, edita fuere. Fundatissimi ac praeclarissimi doctoris domini Egidii Romani Bituricensis Archiepiscopi ordinis fratrum heremitarum sancti Augustini Theoremata de corpore Xpi.
Referenze:
Proctor, n. 6555, et Herrera, T. I., p. 472