Pavia: battesimo di Agostino
RIVA MARIA CHRISTINA
Riva Soror Maria Christina a SS.mo Sacramento, monialis Ordinis Augustiniani in Monasterio civitatis vulgo Murano apud Venetias. Ibidem maxime enituit animi candore, humilitate, patientia in laboribus, in animarum bonum zelo singulari, misericordia in pauperes, atque in promovenda erga SS. Eucharistiae Sacramentum pietate potissima industria tum verbis tum scriptis atque exemplo. Multa scripsit his ultimis temporibus ex quibus clare eruitur christianas omnes virtutes non solum adamasse sed ut, coelesti quoddam impulsu freta, illas exercere omnes conarentur. Scripsit itaque: Vitam B. Christinae ab Aquila Ordinis nostri, cui tit.:
1. Un fiore Eucanistico o la B. Cristina di Aquila per una religiosa del medesimo Ordine. Roma, Tip. Vaticana 1906, in 12.
2. Gesù Luce e amore. Fiori dell'Ordine Agostiniano. Roma in 12, pp. 167.
3. Ai piedi del Tabernacolo.
4. Gesù, l'Eucaristia, 1'Altare. Roma Tip. Poliglotta Vaticana 1910, vol. in 8, pp. XVII-324, de quo opere ita in nostris Analectis Aug. Vol. IV, p. 78 loquitur: "Aureum vere librum laetabundi annuntiamus: aureum, quidem tam ob materiam quae ibi exponitur, quam ob perpolitum stylum quo autrix tam suaviter, dulciter peramanterque loquitur. Ni fallimur, nostra consoror intime sentit quae dicit, alias enim nec tam alte, nec tam eleganter ac fervide eloqui valeret...". Alia quoque scripsit quae legi possunt in nostra ephemeride La madre del B. Consiglio nelle famiglie cristiane.