Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > R

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: R

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

R

 

 

 

Rocca Fr. Angelus de Rocca Contrada (hodie Arcevia nuncupata) in Piceno, unde cognomen accepit, natus in salutis anno 1545 et an. 1552, aetatis suae septimo, Camerini, ac ideo etiam Camers dictus, Aug. habitum suscepit, ibique (verbis nostratis Lanteri utor) humanioribus litteris sedulam operam navavit. Caeteris autem subinde disciplinis vacavit Perusiae, Romae ac Venetiis, ac tandem Patavii an. 1557 (?). Magisterii atque doctoratus insignia obtinuit (dubito fortissime quin hoc acciderit praefato anno) atque illi celeberrimae universitati omnibus postulantibus, ut ipsemet scribit, cooptatus, sive ut aiunt, incorporatus fuit, et ad emolumenta admissus. Postea vero Venetiis praesertim in coenobio tum nostratum (S. Stephani) tum Cruciferorum juvenes tam coenobitas quam saeculares, et quidem nobiles bonarum artium studiosos legendo ac disputando excoluit, et in concionando sese exercuit. Multos diversorum auctorum tam veterum quam recentiorum libros emendatos, et e tenebris erutos in lucem emisit. Cognitatanti viri doctrina, eiusque circa litterarios labores indefessa sedulitate Augustinus Fivizanensis tunc temporis totius Ordinis Vic. Generalis, ac Sacrarii Pont. Praefectus illum Romam arcessivit tum ut nostratis Augustini Tniumphi Summam de Potestate ecclesiastica scholiis atque adnotationibus illustrandam, atque typis excudendam curaret, tum etiam ut Ordinis secretarium ageret. Sed ipsummet Rocca de seipso scribentem audiamus: "Romam itaque profectus, et fere invitus utrumque praestitit; sex autem annorum spatio Ordinis a secretis fuit. Deinde a Sixto V ad typographiam apostolicam an. 1585 pro biblis et Conciliis generalibus imprimendis sanctorumque PP. monimentis restituendis et ecclesiasticis libris promulgandis in Vaticano institutam accitus operam suam innumeris fere laboribus refertam inibi decem fere annorum spatio praestitit, bibliaque tandem aliquando emendata typis mandata non semel curavit, ac typographicae correctioni ex Romanorum Pontificum mandato operam navavit. Multis tandem circa Gregorii Magni, et Seraphici Bonaventurae monumenta in lucem edita exantlatis laboribus in Fr. Augustini Fivizanii locum a Clemente VIII anno 1595 suffectus fuit. An. 1605, decennio iam Sacristatus expleto, ab eodem Clemente Episcopus Tagastensis creatur. Fuit etiam Abbas S. Mariae de Plano Castilionis Dioecesis Senogalliensis". Anno 1614 postquam quadraginta annorum curam atque laborem in libris undique colligendis impenderat, perinsignem Bibliothecam a sua nomine Angelicam nuncupatam in Romano S. Augustini coenobio fundavit, eamque eidem coenobio donatam statis quibusdam diebus et horis patere omnibus jussit. Naturae debitum persolvit Romae die 7 Aprilis 1620 aetatis suae 75 ab ingressu in Religionem 68, quorum viginti quinque in Sacristae munere sub Clemente VIII, Leone XI, et Paulo V summa cum laude insumpsit. Tumulatus fuit in templo S. Augustini ante sacellum D. Nicolai cum eius imagine ad vivum expressa, cum sequenti titulo: / F. Angelo Rocchae / Ord. Erem. S. P. Augustini / Apost. Sacrarii Praefecto Et Episcopo Tagastensi / Viro Doctissimo Et integerrimo / Cuius Opera / In Causis De Religione Gravissimis / Usi Sunt Assidue / PP. Max. Sixtus V Et Clemens VIII / Quod Bibliothecam Nuncupatam Angelicam / Apud Suos In Urbe Erectam / Pubblicam Esse Iusserit / Tum Maxime Quam Una / Vaticana Pateret / Ordo Augustinianus. / Memor Beneficiorum Eius / Mon. Renovari Curavit Anno Salutis Nostrae MDCCLXIV //. Eius figura ita a Nicio Erythraeo (Pinacoth. 1 imag. 57): "Fuit antiqua plane probitate senex, et in tenui pusilloque corpore, salis plurimum inerat; nam multiplici rerum scientia pectus compleverat". Anaglypticus etiam extat, in atrio Bibl. Angelica cum sequenti inscriptione: // Frater Angelus Rocca Camers Episcop. Tagastensis / Ordinis Fratrum Eremitarum Sancti Augustini Alumnus / Et Apostolici Sacrarii Praefectus. / Bibliothecam / Omni Artium Et Scientiarum Genere Refertissimam / Virorum Item Illustrium Iconibus Ad Vivum Expressis / Ornatam / Longo temporum Spatio / Magnoq. labore Ac Sumptu Comparatam / Coenobio S. Augustini Urbis Studiosorumque Omnium / Non Solum Religiosorum / Sed etiam Clericorum Et Laicorum Commoditati / Dat Dicat Donat / Ut Animi Grati Pietatem Erga Familiam Augustiniam / Parentem Altricem Suam / Et Erga Litteratos Litterarumque Amatores Propensionem / Viris Posterisque Patefaciat / Anno Salutis MDCV /. Iure ac merito igitur de illo dici potest, vere virum fuisse incomparabilem, qui inter eruditissimos unicus ex mille, duas procul dubio excellentissimas bibliothecas, instituit, unam scilicet caetorum auctorum, alteram vero sui ipsius voluminibus comparatam. Nunc autem en eius operum elenchus, et primo aliorum librorum ab ipso editorum:

1. Augustini Triumphi tractatus in Orationem Dominicam a M. Angelo Rocca e tenebris erutus et illustratus. Romae, an. 1587, typ. Vincentii Accolti, et ibidem an. 1590 in 4.

2. Eiusdem tractatus de laudibus Virginis Gloriosae super Evangelium "Missus est". Romae an. 1590 et 1592, typ. Dominici Bassae cura et industria R. P. M. Angeli Rocca.

3. Eiusdem tractatus in canticum "Magnificat". Romae, 1590 et 1592, Typ. Dominici Bassae, in 4. curante eodem R. P. M. Angelo Rocca.

4. Eiusdem Triumphi Summa de potestate ecclesiastica, Romae, 1582 in fol.

5. Aegidii Columnae Quaestiones in 2 Sent. Libr., Venetiis 1581 in fol.

6. Commentarii S. Bonaventurae in Libr. Sententiarum, adiectis annotationibus R. P. M. Angeli Rocca, qui reperiuntur T. IV et V editionis Omnium Op. eiusdem S. Doctoris. Romae, 1588 in fol.

7. S. Gregorii M. Liber Sacramentorum cum Scoliis eiusdem R. P. M. Angeli Rocca. Romae, 1595 in 4.

8. Francisci Samarini Sacerdotale, sive Sacerdotum thesaurus iuxta consuetudinem S. R. Ecclesiae et Concilii Tridentini sanctiones ex diversis voluminibus compendiosae collectum. Industria Angeli Rocchae a Camerino auctus, cui adiectum est Calendarium Gregorianum. Venetiis 1593, per Iordanum et Antonium Zilettum in 4. Opera vero eius originalia sunt:

9. Osservazioni intorno alle bellezze della lingua latina. In Venezia, 1576, postea anno 1590 in 8, et Romae 1589 in 12. Ipse Rocca testatus est hunc librum exaratum ab eo fuisse tum italice, tum latine.

10. Observationes in sex libros elegatiorum Laurentii Vallae, cum apologia pro Boetio de Personis Divinis contra eumdem Vallam. Venetiis 1576, et ibidem an. 1586 in 8.

11. Discorso filosofico e teologico delle Comete. Venetia, 1577 in 4.

12. Oraculum, heroico versu latino, de auspicata saluti Urbi Venetae divinitus reddita tempore pestis adventante aurea Rosa a Summo Pontifice benedicta, et ad Sebastianum Venierum Venetorum Ducem a Gregorio XIII missa. Venetiis, 1577. (Cfr. Pallade bambina, ovvero Bibliotheca di opuscoli Volanti che si conservano in Casa Altieri, Roma, 1694, p. 24).

13. Discorso intorno alla virtù della pazienza, Roma 1588 in 4. Discursus hic reperitur editus etiam latine conscriptus.

14. Le visite del Signore. Roma 1591.

15. Esposizione intorno all'Orazione domenicale. Roma, 1594 in 8.

16. Sette settenari intorno alle sette petizioni. Roma, 1594.

17. Commentarius de nuce stemma gentilicium Innocentii IX P. O. mystica representante, hoc optimum regimen, s. l. et n. a. (Romae, 1591 ex typ. Dominici Basae), in 4.

18. Anglicani Romani Collegii Commentarius, Romae, 1882.

19. Bibliotheca Apostolica Vaticana a Sixto V Pont. Max. in splendidiorem commodioremque locum translata. Romae, Typ. Apost. Vatic., 1591, in 4, cum duabus tabulis. Originale ms. asservatur in cod. 611 Biblioth. Angelicae Urbis, et quaedam eiusdem operis excepta sunt in Bibl. Vat. Lat. Cod. 9927.

20. Bibliothecae theologicae et scripturalis Epitome, seu index ordine alphabet. digestus ad promptius invenienda et facilius intelligenda quae in Scripturam S... elucubrata sunt. Romae ex typ. Dominici Basae 1594, in 8.

21. Bibliotheca ex, praecipuis et gravioribus quidem theologis, quos scripturales vocant. Vici Equensis 1585, in 4.

22. Bibliotheca Angelica omnium artium ac scientiarum generibus refertissima Literatorum, Literarumque amatorum commoditati dicata. Romae 1608, in 8.

23. Opusculum de Praesentatione Deiparae V. Mariae in templo historia et festivitate. Sanctorum Patrum at aliorum script. monumentis comprobata, deque indulgentiis atque decretis Romanorum Pontif. in eadem festivitate concessis, nec non Divinum ac proprium officium Duplex in eiusdem Praesentationis festo recitandum. Romae, anno 1594.

24. S. Gregorii Magni, eiusque Parentum imagines aere incisae, et in ipsas nec non in eiusdem Santorum librum Scolia. Index quoque in vitam eiusdem Sancti a Ioanne Diacono conscriptam; tabulae denique donariorum Beatissimis Apostolis Petro et Paulo ab eodem S. Gregorio dicatae, omnia haec uno libro comprehensa. Romae 1597 in fol. Deinde una cum Operibus S. Gregorii, Parisiis 1605 et in eiusdem operum editione cura et studio Monachorum S. Mauri, Parisiis 1705, et ms. asservatur in Cod. 68. A. Arch. Basilicae S. Petri in Vaticano.

25. De Canonizatione Sanctorum, hoc est de deffinitione, auctoritate et antiquitate: deque causis et ordine iudiciario canonizandi Sanctos. Romae 1601, ex typ. Franciotti in 4; item Romae 1610, ex typ. Camerae Apost. in 4.

26. De Sacrosancto Christi Corpore, Romanis Pontificibus iter conficientibus praeferendo, commentorius. Romae 1599, in 4, ex typ. Facciotti.

27. Itinerarium Societatis Sanctissimi Sacramenti Clemente VIII Pont. Max. Ferrariam proficisciente, eiusdemque Pontificis solemnem in eam Civitatem ingressum, et in Urbem Romam reditum complectens. Editum. Archetipus hujus operis asservatur in Archivo Basilicae S. Petri in Vaticano sub signo 107. A. una cum praecedenti opere cum frontispicio et duabus tabulis aere inc.

28. De particula ex praetioso ligno Sacratissimae Crucis Salvatoris Iesu Christi desumpta, in apostolico Sacrario asservata. Romae 1605, in 4 et iterum Romae per Guillelmum Facciotti, 1609 in 4.

29. De Sacra Summi Pontificis Communione Sacrosanctam Missam solemniter celebrantis Commentarius. Romae 1610 per Guillelmum Facciottum in 4 et in Rocaberti Bibl. Pont. T. IV, p. 1-19.

30. Chronhistoria de Apostolico Sacrario et series Sacristarum in Augustiniana Familia. Romae, per Guillelmum Facciotti 1605 in 4.

31. De Campanis Commentarius. Romae ex Typ. Facciotti, 1612 in 4 et in Novo Thesauro Antiquitatum congesto ab Henr. De Sanlengre, receptus.

32. Commentarius pro re domestica et nummaria saluteque animarum in primis conservanda directus contra ludum alearum chartarum scilicet et taxillorum. Romae, Typ. Facciotti, an. 1616 in 4, et italice sub tit. Trattato per la salute delle anime e per la conservazione della robba contro i giuochi delle carte e dei dati. Roma 1617 in 4, ex typ. Facciotti.

33. De Rocchae Contratae oppidi aut Municipi origine, an. 1593. (Cfr. Ansel. Anselmi, La Pianta panoramica di Rocca Contrada, oggi, Arcevia studi e ricerche bibliografiche in "La Bibliofilia", Olschki, Firenze, 1905, Vol. 8, p. 455 et seq.).

34. Eiusdem nostratis Rocchae Cinque lettere che vanno dal 15 Aprile 1591 al 25 Giugno 1623 dirette a Francesco Maria II della Rovere tratte dall'Archivio di Stato di Firenze cl. I. Div. G. filza CXXVII, quae editae fuerunt in Bibhiofilo, Vol. II, an. 1900-1901, pp. 357-362, una cum auctoris imagine et eiusdem brevi vita a M. Morici conscripta.

Fere haec omnia, una cum sequentibus aliis opusculis olim etiam prodiere sub hoc titulo: Angeli Rocchae opera omnia tempore eiusdem auctoris impressa nec non authographa et Romae in Angelica Bibliotheca originaliter asservata. Romae 1719, vol. II in fol.; et iterum sub hoc titulo: Opera omnia sive Thesaurus pontificarum sacrarumque antiquitatum, nec non rituum, praxium, ac caerimoniarum. Romae 1745, vol. II in fol. In his igitur inserta fuerunt, exceptis quae nn. 35-38 hic describuntur, alia quae sequuntur:

35. Collectio locorum in quibus S. Augustinus agit de Auxiliis, libero arbitrio etc. Inc.: "Ex S.to Augustino colliguntur". Extat in Cod. 886 Bibl. Ang., ff. 108-150 et desideratur in Angeli Rocchae Opp. Romae 1719, vol. II.

36. Doctrina Sancti P. Augustini ex libris eiusdem inde collecta, de gratia et libero arbitrio, ac iustificatione. Extat in eodem cod. 886 Bibl. Angelicae, ff. 95-103 et inc.: "De occasione controversiae" et desideratur ut supra.

37. De Sixto V Pont. Max. Urbis et Orbis restauratore et amplificatore, sempiterna memoria dignissimo elogium Fr. Angeli Rocchensis Augustiniani a Camerino, sacrae theologiae doct. Tetrastichon, quod inc.: "Magna dedit Sixtus, felix mirandaque semper". Impressum asservatur cod. 1214 Bibl. Angelicae f. 134.

38. De sacello Exquilino a Sixto V Pont. Max. estructo Fr. Angeli Roccha carmina. Extant in eodem cod. 1214 Bibl. Angelicae ff. 16-25.

39. De Romanis Pontificis nomenclatura ac muneribus commentarius. Asservatur apocriphus in cod. 662 Bibl. Aug., et in cod. 908 eiusdem Bibl., ff. 504-513, sed mutilo, nam autor in indice suorum laborum promiserat, se ibi etiam acturum de Ministris vel obsequuis Summo Pontifici praestandis, de quibus nihil occurrit in impresso tractatu.

40. De Tiarae Pontificiae, quam regnum mundi vulgo appellant, origine, significatu et usu. Ms. in Bibl. Angelica, Cod. 908, ff. 371- 372, inter opera omnia (1719) T. I, pag. 7.

41. An Summo Pontifici sacrum faciendi conveniat uti sacris vestibus colore viridi affectis. Edit. inter Omnia, T. I, p. 72; ms. vero in Bibl. Angelica, Cod. 908, ff. 523-534

42. De SS. Petri et Pauli praelatione, imaginibus, utra scilicet inter eas collocandas praeferenda sit. Edit. inter Opp. Omnia (Romae 1619) T. I, p. 81. Hujus commentarii praelo parati quatuor extant exemplaria mss. in Bibl. Angelica, unum in cod. 892, ff. 181-192, et alii tres in cod. 908 ff. 1-33; ff. 55-73, et ff. 100-136.

43. De Sacrosanto Iubileo an. 1600 Commentarius. Edit. inter Opp. omnia, T. I, p. 197; ms. asservatur in cod. 909 Bibl. Angelicae inter ff. 163-224.

44. Aurea rosa, ensis et pileus, quae Regibus et Magistratibus a Summo Pontifice benedicta in dono mittuntur, quid sibi velint? Accedit Reginaldi Poli Cardinalis Epistola desuper ad Philippum Regem et Mariam Reginam Angliae. Extat impressa inter Opp. Omnia, T. I, p. 207, et ms. in Bibl. Angelica Cod. 479, ff. 59- 68 et cod. 908, ff. 84-88, hoc tamen titulo: Aurea Rosa. Cur quarta ieiunii quadragesimalis Domina a Summo Pontifice benedici soleat, quidque sibi velit. Cur item hujus generis solemnitas in basilica, quae Sanctae Crucis in Hierusalem nuncupatur, olim fiebat.

45. Dubia septem sacros ritus concernentia resoluta et declarata, ad quae forsan pertinent ea quae extant in eodem cod. Angelico 479, nempe: a) Feria quidnam sit, et cur ab Ecclesiasticis viris feriarum nominibus in ecclesia nuncupentur; b) Caerimoniae in ipso Canonizationis actu observari consuetae describuntur et declarantur; c) de origine et inventione Beneditionis candelarum vel cereorum in festivitate Purificactionis B. M. semper Virginis; d) Unde cineres super caput spargendi usus originem trahat, et quid sibi velit; e) De salutatione Sacerdotis in Missa et in divinis officiis, nec non de Ministri vel chori responsione; f) De praecatione, qua lectiones in Matutino praevenimus, hoc est: Iube Domine benedicere; g) An Summo Pontifici sacrum faciendi conveniat uti sacris vestibus colore viridi affectis. Haec opuscula sunt in eodem memorato cod. 479, quorum pleraque ex eo primo prolata reperies inter eiusdem Rocchae Opp. edita Romae 1729, Vol. II, fol. curante nostrate P. Aloysio Conti seu de Comitibus.

46. Commentarius de sanguine a Christo Domino reassunto et in Basilica Lateranensi asservato. Edit. inter Opp. Omnia (1719) T. I, p. 240. In Bibl. Angelica, Cod. 479, ff. 42-50 et Cod. 908 ff. 373-378, hic Comment. ita inscribitur: Christus Dominus resurgens, totum sanguinem quem in ara Sanctissimae Crucis effudit, quique ad humanae naturae veritatem et perfectionem partinebat, reassumpsit. Videtur ergo aliquatenus diversus ab illo edito, saltem in titulo.

47. Dubia quatuor Sacram Scripturam concernentia resoluta et explicata, scilicet: a) an Christus Dominus post caenam cum discipulis factam vinum tantum vel vinum aqua mistum in calice posuerit; b) Quinam fuerint illi Magi, qui, stella moniti, Christum infantem adoraverunt; c) an Salomon sit salvus?; d) Quid significet dictum illud S. Ambrosii: Pro octava multi inscribuntur psalmi. Asservantur in eodem Cod. Angelico 479, ff. 13-16; 29-34; 35-40; 51-52.

48. Sacrorum librorum emendationes iuxta, Concilii Tridentini decretum, in libros tantum Genesis, Exodi et Levitici. (Cfr. Opp. Omnia, T. I, p. 483, et Cod. 908, ff. 160-221 et ff. 222-273, Bibl. Angelicae.

49. An Carnisprivii male consuetudo ab ethicorum Lupercalium superstitione originem habeat. (Cfr. Opp. Omnia, T. I, p. 483, ms. in Bibl. Aug. Cod. 479, ff. 3-10. In codice vero 907, ff. 363-368 ita notatur: De carnis privii mala consuetudine.

50. Explicatio inscriptionis: Semoni Sanco, Deo Fidio sacrum. (Cfr. Cod. 673, f. 107, Bibl. Angel., ac edit. in Opp. Omnia, T. II, p. 505-7.

51. De dictione illa Palea in Decretis Pontificis passim reperta, praesertim vero in prima Decreti parte, Dist. 5. c. 1, dist. 31. c. 5. dist. 96. c. 13 et 14, quod perperam scripta et pronunciata, et male interpretata. Servatur in Bibl. Angelica, Cod. 673, ff. 20-23.

52. Supplementum ad Chronhistoriam de Apostolico Palatio. In Bibl. Angelicae cod. 673, ff. 26-28 habetur eiusdem Rocchae: Bibliothecarii Apostolici seu Palatini, ex Ordine S. Augustini ante Platynam: accedunt Cardinales Bibliothecari et Custodes; et in cod. 909, ff. 136-162, asservantur: a) Varia documenta ab eodam A. R. collecta in favorem praecedantiae Sacristae in cappella Pontificia supra Protonotarios apostolicos, et b) De nomine et officio Protonotariorum, deque eorumdem loco in Cappella SS.mi D. N. nec non in Consistoriis publicis.

53. Speculum Episcopale. Hoc opusculum prodiit in A. Opp. omnia, Romae 1719, T. II, p. 119-142, et ms. asservatur in Bibl. Angelica Cod. 662 ff. 18-54.

54. Vitae humanae speculum climactericum, philosophicum, historicum ac theologicum, quo explicatur quinam sint anni Climacterici. (Cfr. Opp. Omnia, T. II, p. 143.

Hujus opusculi exemplaria tria sunt in Angelica, cod. 908, ff. 274- 357.

55. Bibliothecae Vaticanae appendix nova. In Bibl. Vaticana plura sunt de hac materia eiusdem A. R. adversaria in Cod. Vat. Lat. 9927; in Bibl. vero Angelica, Cod. 611 exemplar editionis cui tit.: Bibliotheca Apostolica Vaticana etc., Romae 1591 ex typ. Ap. Vat. "Adnotationibus ac additamentis" manu auctoris refertum; item in cod. 479 eiusdem Bibl. Angelicae ff. 144-146 habentur: Fragmenta ad commentarium suum de Bibl. Vaticana.

56. S. Sylvestri pars mitrae, nec non eiusdem, S. Martini ac Honorii Summorum Pontificum calcei, sive Sandalia.

57. Canonis libellus de praeceptis vitae humanae studio Angeli Roccha impressus est.

58. Interpretatio obscurarum vocum, quae apud S. Gregorium magnum praesertim in Registro Epistolarum inveniuntur.

59. Opusculum de mendaciis, et deliramentis Poetarum et Philosophorum per scripturam sanctam patefactis.

60. Commentarius de Summi Pontificis potestate spirituali ac temporali, de donatione Constantini Magni. In cod. 908 Bibl. Angelicae, ff. 379-425 hic Commentarius ita inscribitur: De spirituali ac temporali Romani Pontificis potestate in Episcopos derivata, deque temporali in seculares item principes a Deo per Papam immediate in ministerium spiritualis potestatis collata Commentarius: ff. 488-513 eiusdem Codicis asservantur eiusdem A. R. De ecclesiastica potestate, catalogus scriptorum catholicorum usque ad annum 1500: et De Romanis Pontificis nomenclatura variis muneribus referta, nec non de ministeriis sive obsequiis praestandis Commentarius. Hic postremus tractatus autem in Cod. 988, Bibl. Aug. inscribitur: Commentarius de Romani Pontificis nominibus, ac muneribus, nec non de ministeriis, sive obsequiis eidem praestandis. Ac Speculum episcopale in quo nomen, et munus Episcoporum expresse representatur et explicatur per eumdem Angelum Roccham. Ii duo postremi commentarii editi fuerunt in A. R. Opp. Omnia (Romae, 1719), T. I, p. 1, T. II, p. 119.

61. Fr. Angeli Rocchae, Ord. S. Aug. et bibl. Angelicae fundatoris meritissimi Opuscula quatuor, scilicet: De confessione Sacramentali; De Absolutione sacramentali; De dispensatione matrimonii, et de matrimonio. Praeficitur, impressa Romae an. 1602 solutio pontificia quaestionis: utrum liceat per literas etc. absolutionem obtinere. Asservatur ms. in Bibl. Angelica, Cod. 388, ff. 74 in 4, saec. XVII. In cod. 908 autem eiusdem Bibliothecae, ff. 146-158 habetur: "Confessio sacramentalis, quatenus sacramentalis est, quam modo vocalem, modo auricularem vocant, per litteras ad confessarium absentem missas, aut per internuncium confessario item absenti delegatum praestari non potest; et ff. 547-560: an aegroto qui postquam, pro facienda confessione, Confessarium accersiri mandavit, loquelam, vel sensus omnes, ante quam Confessarius ad eum accederet, amisit, vel in phrenesim incidit, sacramentalis absolutio sit praestanda, atque ff. 535-546: Quaestio de dispensatione matrimonii jam contracti inter catholicum et haereticum, Principes, in tertio et quarto consanguinitatis gradu. Haec omnia sunt inedita, sed saltem non recensentur, quamvis certe sint ab A. R. conscripta, inter eius opp. omnia.

62. Cur Sanctorum et Sanctarum obitus, dies natalis, vel dormitio in Sancta Dei Ecclesia vocitetur. (Cfr. Opp. Omnia, T. I, p. 212, et cod. 908, ff. 579-583 Bibl. Angelicae, in quo codice et aliis citatis praesertim cod. 673 eiusdem Bibl. asservantur mss. Auctoris nostri quamplurimae aliae questiones, opuscula, commentaria et adversaria quae essent nimis longum recenseri, et quae ex magna parte inveniri possunt edita in eiusdem A. R. Opera omnia. Sed notari fas est pro eius Biographia quod in cod. 479, ff. 1-12 et in Cod. 892 Bibl. Angelicae ff. 193-4 habetur nota ita inscripta: Libri, quos fr. Angelus Roccha, Episcopus Tagastensis, et Apostolici Sacrarii Paefectus conscripsit et imprimendos curavit, quae concordat cum indice librorum eiusd. Fr. Angeli Rocchae impr. Romae apud Guill. Facciottum, an. 1611 in 4, a n. 1 ad n.um 19, quaeque transcripta etiam invenitur in Cod. 126 Bibl. Oliverianae Pisauri. Itemque quod in Cod. 1518 Bibl. Angelicae ff. 202, autographo asservantur: Abbozzature di lettere e patenti fatte da m.r Angelo Rocca, quando fu scrittore dell'Ordine di S. Ag.no per spazio di sette anni in circa.

 

 

 

Referenze:

Herrera, Alph. Aug., T. I, p. 47; Gratianus, Anastasis, p. 31; Curtius Corn., Virorum Illustrium ex Ord. S. A. elogia, p. 247; Elsius, Monasticon Aug., p. 62; Iacobilli in catalogo Script. Umbriae; Angel. Roccha, Opp. Omnia, T. I, p. 348; in Chronhistoria; Iöcher, Lexicon, T. III, col. 2150; Moreri Louis, Dictionaire histor., T. I, p. 323; Ossinger, Bibl. Aug., p. 754; Witte in Diario Biogr. ad an. 1620; Hurter, Nomenclator Litt., T. III (1907) Col. 571-3); Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., T. II, p. 229; Tiraboschi, Storia della Lett. Ital. (Modena, 1870) T. VII, p. 50; Ansel., Cenni Biografici di Angelo Rocca, Fabriano, 1881 et alii