Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Rolandi Thomas

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: ROLANDO THOMAS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

ROLANDO THOMAS

 

 

 

Rolandi Fr. Thomas Augustinus natus est in oppido Cervi dioecesis Albinganensis in Liguria occidentali die 16 Novembris anni 1643 ex patre Augustino Rolandi et Maria Tagliaferri, qui nato imposuerunt nomen Hyacinthi. A puero in litteris proficiens etiam in virtutibus proficiebat. Postea a parentibus Genuam amoeniores litteras discere missus fuit, in iisque tantum progressum fecit, ut suos coaequales longe superarit, satagens interea pietatis studio calentis juventae fervorem temperare. Ita erat modestia, atque verecundia ornatus, ut omnium intuentium animos in sui venerationem converteret. Anno aetatis suae 16 apud nostram Genuensem Congregationem S. Mariae de Consolatione anno 1658 Augustinianae Familiae nomen dedit, ac post factam professionem ac studiorum cursum completum Regentem egit cum Viterbii, tum Genuae, fuitque postea magistrali laurea decoratus. Liberius Deo vacare cupiens contulit se in oppidum Pegli pauca milliaria Genua dissitum, eo quod illud coenobium populi concursui minus patebat, in eoque vita communis servabatur. Ibidem variis austeritatibus corpus suum castigare coepit, adeo ut etiam visus sit dum in horto ambularet ingentem ferream catenam pedibus trahere. Extat in Mediterraneo prope maritimas Africae oras quaedam parva insula 50 circiter millaria ad Orientem distans a civitate Hipponensi, quae tunc temporis pertinebat ad Januensem Lomellinorum familiam. Haec unici illius insulae templi custodiam ut plurimum Augustinianis coenobitis committebat. Anno itaque 1679 ivit illuc noster Thomas Augustinus, ibique talia dedit incolis christianarum virtutum exempla ut ab omnibus pro viro sancto habitus fuerit. Potissimum autem ibidem peculiari quadam discordes animos ad pacem atque concordiam revocandi gratia claruit. Postea tamen inde revocatus, in Pegliense coenobium reversionem fecit, ubi sancto fine quievit anno 1694 aetatis suae 51. Composuit latino sermone Centum suspiria cordis plena amoris erga Deum, quae inedita ab illo relicta in italicum traduxit, typisque edidit laudatus noster V. Jo. Nicolaus Chiesa. Ex vita ipsius ab eodem V. Chiesa huic operi praefixa. Haec omnia ad literam a Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 282.