Pavia: battesimo di Agostino
ROMA SIMON
de Roma Fr. Simon, S. Theol. Doctor an. 1458 erat Lector Theologiae Patavii, quo ad dicendas laudes Beatae Helenae Utinen. fuit Utinum evocatus. In comitiis generalibus an. 1465 Appamis in Gallia celebratis fuit pro tertio anno electus in Priorem Conventus S. Augustini de Urbe. Fertur illum scripsisse vitam B. Helenae de Utino latine, quae periit, et quod remanserit eius italicam antiquam versionem, quam sub incudem revocavit et anno 1632 cultiorem edidit Ioannes Baptista Sartorius, quae iterum in latinum translata, habetur in Actis Sanctorum mense Aprilis, Vol. III, p. 248. Puto ego e contra Fr. Simonem originaliter hanc vitam italice scripsisse, eamdemque esse quae postea typis mandata extitit non retenta antiqua italica Dictione. Ut cumque sit, hodie habetur: Vita della Beata Elena da Udine, Terziaria dell'Ordine Eremitano di S. Agostino scritta in lingua volgare dal P. Fr. Simone da Roma dello stesso Ordine. Udine 1760, Typ. Pedro, pp. 72 in 4.
Referenze:
Schier, Cod. Bibl. Angelicae 353, p. 288