Pavia: battesimo di Agostino
ROMANELLI IOSEPH
Romanelli Fr. Ioseph, Nepesinus, natus est an. 1839 atque Ordinem Augustinianum ingressus an. 1855. Viterbii, Brachiani et Romae sua perfecit studia. Fuit moribus bonus, memoria et ingenio excellens; eleganter disserebat, facunde defendebat, difficultates facile videbat atque solvebat, scientias summopere addiscere cupiebat. Nihil ipsi durum, bonis omnibus abundabat, sed virtutum omnium fundamento vera humilitate carebat. Anno 1864 creatus fuit Lector, ast progressu temporis habitum nostrum dimisit. Scripsit:
1. Storia di S. Monica, Roma, 1863, quae a nostratibus de Germania versa fuit in linguam theutonicam.
2. Storia della filosofia antica Orientale, Italica e Ionica, Studi. Viterbo, Tip. Monarchi, 1874, vol. I, in 8, pp. XXI-201.
3. Causa contro la mensa Vescovile di Gravina. Attore S. Agostino alla Zecca. Ms. in Bibl. Universitatis Neapolitanae sub signo: M. 34, Città di Napoli, B. Sc. CCCXIX.