Pavia: battesimo di Agostino
BALDASSARE STEPHANUS
Baldassare Fr. Stephanus, de Sora in Campania, ortum habuit an. 1769. Decimum septimum annum agens, Augustinianam tunicam induit. Viterbii (an. 1788), Perusiae (1789), et Fani (1791) studia sua perfecit, ac die 22 Nov. 1791 Bononiae Lector est renuntiatus. An. 1793, iam Baccalaureus, docuit Metaphisices Anconae, inde, die 23 Iulii 1796 adivit Viterbium, ibique S. Theol. Magister renuntiatus fuit "Ingenii praestantia", ait Lanteri (Postr. Saec. T. III, p. 321), atque eruditionis amplitudine paucos pares habuit. Nullum fere aut litterarium aut scientificum opus indicari potest, in cuius lectione vir vere encyclopedicus versatus non fuerit". De religiosa vita studiosissimus, sese totum dedit ad vitam communem perfectam in nostris conventibus introducendam. In eius doctrina, morum suavite, prudentia ac regularis zelo disciplinae omnes confidentes, ob mortem Rev.mi Mag. Xaveri Amoretti, Procuratoris Generalis Ordinis, qui die 30 Iunii in conventu SS.mae Trinitatis Suriani, quo se contulerat causa infirmitatis, supremum diem suum clauserat, annos natus 81, in eius locum sub die 9 Augusti 1839 suffectus est ad futurum usque generale capitulum, quod celebratum fuit Romae mense maio 1841, Praesidente E.mo Card. Augustino Rivarola ordinis protectore, in quo quidem munere Commissarius Generalis extitit, ab Urbe absente sacrae visitationis causa Mag. Philippo Angelucci Generali ordinis Priore. Ab officio Procuratoris Generalis absolutus, vitae perfectae communis amore capus se contulit ad Neapolitanum S. Mariae Magdalenae coenobium, ibique inter opera pietatis mansit usque ad obitum, qui contigit an. 1851, aetatis suae 82. Quippe qui erat etiam excellens poeta typis evulgavit haec poemata italico sermone exarata:
1. La Susanna, Poema pastorale: Accedit: Tesperio, apologo greco, et: I riformatori, apologo filosofico. Napoli 1834 in 8.
2. I congressi degli animali, apologhi cananei con appendice Arabo-Greca. Napoli, pe' Tipi della Minerva, 1837 in 8°, pp. 81.
3 Saggio di poesie sacre e profane. Napoli, dai torchi del Filiatre Sebezio, 1845 in 8°, pp. 160 et alia quaedam.